Criteriologia

by Renato Jeanniere

p. 328

certitudinis desumatur ex fundamento ejus proximo, triplex admitti debet certitudo essentialiter diversa : metaphysica, physica, moralis.

3 Alii, e contra, unicam certitudinem stricte talem agnoscunt, nempe metaphysicam. Quae vocantur physicae aut morales eatenus valent, quatenus in singulis casibus constat adimpletas esse conditiones ad actualitatem legis physicae aut moralis requisitas. Ut id constet, non sufficit ut nulla appareat ratio exceptionis — potest siquidem adesse quin appareat ; sed necesse est omnino ut evidenter innotescat exceptionem in certo casu penitus exclusam esse. Quod ibi dicendum est obtinere ubi exceptio, si qua esset, contradiceret alicui principio metaphysico (vg. principio causalitatis), vel alicui ex attributis divinis (vg. sapientiae, sanctitati, justitiae, etc.). Hoc si accidit, certitudo physica et moralis fiunt reductive metaphysicae, et ideo stricte objectivae, eo quod ultimo fundantur in principio metaphysice certo. — Ita P. PALMIERI, l. cit.

4 Alii aliquid ex 2 et 3 sententia retinent : contendunt cum 2 jure distingui triplicem certitudinem, si spectetur motivum proximum certitudinis ; cum 3 vero contendunt objectivitatem certitudinis sive physicae sive moralis non constare nisi metaphysice certum sit (absolute aut hypothetice) nullam exceptionem fieri legibus physicis aut moralibus. — Haec sententia, quae vera nobis videtur, quoad rem non differt a sententia P. Palmieri.

IV. Delimitatio thesis. — a) Non loquimur de assensu quo constantia legis in genere affirmatur : haec enim potest esse essentialis (ad modum proprietatis) ; sed de assensu quo constantia legis in determinato casu asseritur : vg. hic ignis comburet hoc lignum ; hic defunctus non resurget ; hic lapis sibi relictus cadet.

b) Nec loquimur de propositione conditionali (vg. hic defunctus non resurget nisi miraculum fiat), sed de propositione categorica (hic defunctus non resurget).