Criteriologia
p. 329
DEMONSTRATIO
I PARS : Triplex dici potest certitudo.
Arg. I (positivum). — Reipsa, ut experientia constat et propria et aliena, vix ullus homo timet, ex. gr., ne calamus quo utitur fiat subito serpens, ne cibus quem masticat dentibus in lapidem transformetur ; nemo dubitat quin lignum superpositum igni comburatur, quin id quod oculis videt sit revera id quod videt (quercus, bos, homo, etc.) ; nemo dubitat quin vir, cujus mors ab omnibus diariis publicis divulgatur, sit vere mortuus, etc. Nempe supradictis assensibus continetur certitudo stricte talis, non probabilitas quantumvis magna.
Atqui motivum proximum (non adaequatum, quando-quidem agitur ex hypothesi de certitudine stricte objectiva), cur in his aliisque casibus homines assensum certum praestent, desumitur ex constantia legum sive physicarum sive moralium. Ergo, spectato motivo proximo, praeter certitudinem metaphysicam, admitti potest certitudo physica et certitudo moralis.
Arg. II (negativum). — Ideo rejicienda esset triplex certitudo, quia reflexione instituta in assensus supra statutos, motivum earum proprium tolleretur et aliud ei substitueretur. Atqui hoc obtinere non constat. Ergo.
MINOR : — Etenim, etiam postquam certitudo physica et moralis factae sunt reductive metaphysicae, motivum earum proprium (proximum) est ipsa et sola lex, sc. necessitas rei aut physica aut moralis. Principium metaphysicum quod invocatur efficit quidem ut constet hic et nunc permanentia legis ; sed non est aliud quam conditio requisita ut motivum sive physicum sive morale vim suam exercere possit. Cfr. FRICK, op. cit., n. 229, 2.
II PARS : Sola certitudo metaphysica est proprie objectiva.
Arg. — Certitudo proprie objectiva ea est quacum repugnat simpliciter conjungi errorem. Atqui cum sola cer-