Criteriologia

by Renato Jeanniere

p. 330

titudine metaphysica repugnat simpliciter conjungi errorem (sive ea certitudo sit absoluta sive hypothetica). Ergo.

MAJOR : — Certitudo proprie objectiva ea est quae conjungitur cum evidentia objecti; evidentia autem objecti est criterium veritatis.

MINOR, utpote propositio exclusiva, duas partes complectitur :

I p. : Certitudo metaphysica tollit possibilitatem errandi.

Certitudo metaphysica habetur quando praedicatum in judicio convenit subjecto, vel ex ejus essentia absolute spectata, vel ex aliqua forma hic et nunc subjecto inhaerente. Atqui, in priori casu, error seu possibilitas errandi excluditur absolute, in secundo excluditur hypothetice. Ergo.

II p. : Aliae certitudines non tollunt possibilitatem errandi.

Certitudo physica et moralis non excludunt possibilitatem errandi, nisi constet servatas vel servandas esse conditiones, ex quibus pendet constantia legis physicae aut moralis. Atqui a) id simpliciter constare nequit ex principio ordinis physici vel moralis (nam constantia legum in utroque ordine est essentialiter contingens), sed solummodo ex principio metaphysico, cui ipse Deus se subducere nequit — b) adducto principio metaphysico, certitudo sive physica sive moralis fit metaphysica hypothetice, sc. in hypothesi legis servatae, repugnat omnino possibilitas errandi. Ergo.

Corollaria

I. Ex thesi elucet solam metaphysicam certitudinem omnibus numeris perfectam esse, siquidem sola possidet motivum stricte et immediate sufficiens objectivitatis. Caeterae fundantur proxime quidem in constantia legis physicae vel moralis in genere, sed ultimo in principio metaphysico, quo innotescit has leges in determinatis adjunctis servari.

II. Hinc solvitur quoque quaestio utrum tres existant certitudines specie differentes, an una quae se habeat ad alias velut analogum princeps.