Criteriologia

by Renato Jeanniere

p. 337

rei apparentis (= Realismus naturalis et maxime ingenuus), vg. pro infantibus sol est bipedalis, baculus in aqua semimersus est fractus, etc. Hinc error formalis supponit in errante facultatem satis evolutam et expeditam ad agendum conformiter suae naturae.

III. Difformitas judicii erronei. — In judicio, in quo latere potest error, distinguendum est objectum materiale, sc. subjectum judicii prouti est in se, cum omnibus notis quae ei insunt, — et objectum formale, sc. idem subjectum, prout se manifestat sub aliqua nota determinata : vg. in judicio : Filius Dei est creatura, objectum materiale est Filius Dei, spectatus ut est in se, sc. Deus, creator, etc. ; objectum formale est idem Filius prout in eo apparet natura humana. Si judicium fertur conformiter objecto formali, verum est ; secus est falsum ( ).

IV. Adversarii. — Adversantur thesi omnes philosophi qui rejiciunt evidentiam tanquam criterium veritatis : 1º Probabilistae (vg. RABIER, BROCHARD, alique) qui docent cum evidentia posse conjungi errorem : dantur enim — inquiunt — evidentiae fucatae atque mendaces. Attamen, stante evidentia, saltem in quibusdam adjunctis, habetur praesumptio aliqua veritatis, seu probabilitas, quae hominibus ad agendum sufficit ; — 2º Psychologistae (cf. TH. XI) qui docent evidentiam esse factum ordinis psychologici judiciis quibusdam accedens, quod generatim connexionem naturalem habet cum vitae commodis aut necessariis ; — 3º Fideistae, traditionalistae, sentimentalistae, etc. qui evidentiam objecti respuentes, tanquam per se fallacem, ad aliud criterium appelant, sc. ad fidem externam (seu revelationem), ad traditionem, ad sensum communem, ad fidem internam (sc. motum sui generis, instinctivum, voluntarium, affectivum, etc.).

Pro his omnibus, judicium evidens potest esse erroneum. Porro hujusmodi assertum thesis praesens rejicit.

(1) Cf. DONAT, Critica, pp. 33 sq.