Criteriologia
p. 25
II. De méthodo introspectionis. — Cf. supra PRAEAM. VI.
— Mihi conscius sum multorum actuum et statuum internorum : hoc est factum. Ex. gr. Video, loquor, rideo, comedo, bibo, etc. et simul scio me videre, me loqui, ridere, comedere, bibere, etc. Facultas consciendi seu apprehendendi facta psychica dicitur conscientia (cum-scientia), et operatio qua apprehenduntur dicitur reflectio vel introspectio. Revera apprehendi facta interna non est ambigendum. Vanae sunt igitur objectiones quas Aug. COMTE (1) et discipuli ejus contra valorem introspectionis movent : nam contra factum nullum valet argumentum. Methodus introspectionis quae per multos annos contemptui fuit, nunc, suadente praesertim americano W. JAMES (2), iterum laudibus effertur. Criteriologia, utpote quae ope introspectionis fiat, est scientia admodum personalis : est enim quasi aedificium in proprio fundo, propriis, ut ita dicam, lapidibus propriaque industria constructum. Hic introspectionem accipimus ut factum : de modo scilicet quo sit psychologice explicanda nihil dicimus, neque id ad nos pertinet.
III. Delimitatio thesis. — Thesis exhibet partialem descriptionem conscientiae :
a) Existit certitudo. — Agitur de facto psychologico, semota quavis interpretatione. De frequentia hujus facti, de ejus origine (intuitio, discursus, inductio, etc.), de causis ejus motivis (instinctus, voluntas, res a subjecto distincta), de ejus valore ac momento in vita humana, de ejus essentia seu elemento constitutivo (« perspicientia » nexus, aut actus subsequens) nihil dicitur. Mere observatur factum ut existens, et prout distinctum se prodit a caeteris statibus
1) « On ne peut partager son espriten deux parties, dont l'une agit tandis que l'autre la regarde faire. » A. COMTE, Lettre à Valat, 24 sept. 1819. Cf. Cours de Philosophie positive, 1 leçon, p. 30, sqq. — Il est à noter que les reproches adressés à l'introspection tendent généralement à prouver qu'elle nous renseigne mal sur nos états affectifs, mais non sur nos états représentatifs.
(2) Cf. L. NOËL, William James, Rev. Néo-scol., 1911, p. 34 sqq.