Criteriologia

by Renato Jeanniere

p. 422

ita fixi sunt ut constituant aliquod quasi « totum in se clausum », ab aliis complexibus per veram discontinuitatem separatum : vg. recolatur fasciculus valde complexus impressionum visualium, tactilium, gustativarum, etc., cui respondet id quod vocatur « malum aurantium » (= gall. orange). Hic complexus ita cohaeret secum ut semper easdem impressiones producat. Idem dicatur de aliis. Atqui causa hujusmodi complexuum constantium non potest esse nisi natura specifica corporis sese sub his apparentiis constanter manifestantis : natura enim est id quo res constituitur, cum in se (absolute et statice) tum relate ad nos (relative et dynamice). Ergo inter hujusmodi complexus et naturam specificam corporis datur relatio seu nexus naturalis, et proinde ex illis ad hanc jure potest intellectus transitum facere. Sic de certis fasciculis apparentiarum dicere licet : hoc est panis, hoc est vinum, aurum, planta, animal, homo, etc. (1)

NOTA. Elementa « fasciculorum specificorum » enumerant scientiarum naturalium cultores, vg. fasciculi quo constituitur aurum, hydrogenium, aqua, etc. (= analysis chemica). Attamen paulatim fieri potest ut, inductione quadam spontanea, ex uno vel altero elemento species corporis determinetur. In hac inductione facienda consistit « educatio sensuum », quae numquam potest esse perfecta. « Video quercum » significat : « video aliquid coloratum quod eo modo sese exhibet sensibus ut jure affirmare possim : hoc aliquid est arbor illius speciei quae appellatur quercus. » Qui accipiunt nummos falsos pro veris inductionem erroneam faciunt. Ars simu-

(1) Nous avons dit jadis (voir Crit. gen., p. 222) que, grâce aux caractères sensibles des choses, nous pouvions arriver à en constituer des définitions essentielles. Pour être exact, il est utile de noter que nous n'arrivons, la plupart du temps, qu'à des propriétés découlant de l'essence, plutôt qu'à l'essence elle-même. C'est ce que remarquait déjà ARISTOTE, de Anima, l. I, c. i, § 8. C'est ce que répête saint THOMAS, par ex., dans le De Ente et Essentia, c. V : « In rebus enim sensibilibus ipsae differentiae essentiales nobis ignotae sunt : unde significantur per differentias accidentales quae ex essentialibus oriuntur, sicut causa significatur per effectum suum. » Voir aussi 2 Sent. III, l. 6 ; S. theol., l. q. 29, a. 1 ad 3 ; de Ver., q. 5, a. 1 ad 6 ; in VII Met., lect. 12 ; Post Anal., II. lect. 13.