Criteriologia

by Renato Jeanniere

p. 480

subjectis eamdem naturam humanam; sed non eam tribuo ut est in mente mea, quatenus est conceptus pure subjectivus, verum quatenus competit subjectis realibus extra mentem existentibus. Porro natura quam tribuo : — a) est aliquod universale : nam est natura hominis absolute spectata, secundum elementa essentialia quae hominem specifice constituunt; — b) est aliquid reale : nam x) desumpta est per abstractionem ex ordine reali; — 3) ideo tribuitur pluribus subjectis realibus, quia innotescit tanquam in eis materialiter contenta cum eisque identica.

Arg. II (negativum). — Conceptibus universalibus aliquid extra mentem respondere negatur : aut quia sunt abstracti — cum in rebus nihil sit abstractum; aut quia exhibent aliquid commune pluribus — cum in rebus nihil existat nisi singulare. Atqui neutra ratio valet. Ergo.

MINOR probatur : —

1 pars. — Non valet prima. Nam ex eo quod conceptus est abstractus, sequitur rem exhiberi modo abstracto, i. e. sine notis individuantibus, et proinde modo inadaequato; minime vero sequitur rem aut nullo modo exhiberi, aut exhiberi secundum elementa, quae in ea non insunt. Ita, ex. gr., effigies Caesaris in nummo impressa non refert colorem, neque staturam, nec alia multa quae in Caesare vivente aderant; nihilominus vera effigies dicitur. Eadem prorsus ratione, ut conceptus nostri vere referant objecta quae exhibent, non necesse est referant ipsam notam singularitatis, dummodo aliquid exhibeant quod vere in individuis insit, sc. essentiam ejus vel naturam (1).

2 pars. — Non valet secunda. Nam iterum ex eo quod conceptus exhibet aliquid commune pluribus, sequitur profecto rem non exhiberi modo adaequato, cum res modo adaequato spectatae, i. e. cum notis suis individuantibus, singulares sint et incommunicabiles; minime vero sequitur nihil conceptui respondere. Imo vero, aliquid certo respondet conceptui, si res plures revera sunt sibi similes sub eo

(1) Cf. C MERCIER, Op. cit., p. 347.