Criteriologia
p. 487
absolute spectatae, vg. animal rationale in homine (1).
Porro natura in statu singularitatis non est universalis nisi fundamentaliter et remote; natura in statu abstractionis considerata est universalis praecisive; natura absolute spectata neque est universalis, neque singularis (i. e. neque universalitas, neque singularitas sunt aliqua nota eius constitutiva).
IV. De universali directo et reflexo. — Recentiores duplex universale distinguunt ex diversitate modi quo mente formatur : sc. directum et reflexum.
A. Nempe primo apprehendit mens naturam absolute spectatam, sc. absque notis individuationis quibus in singulis subjectis contrahitur. Hoc efficit abstractione quae dicitur totalis, qua ex duobus realiter identicis mens unum sine altero considerat, ita tamen ut elementum abstractum possit de subjecto praedicari : vg. Petrus est animal. In ea operatione nulla falsitas adest, quia mens notas individuales non negat positive, sed abstractive, i. e. ad eas non attendit (1). Sic obtinetur universale directum.
NOTA. Abstractio, secundum S. Thomam, fit sponte naturae ex consideratione unius individui, sc. concipitur natura, omissa singularitate; nulla igitur comparatio individuorum requiritur. Secun-
(1) « Triplex est alicujus naturae consideratio. Una prout consideratur secundum esse quod habet in singularibus; sicut natura lapidis in hoc lapide et in illo lapide. Alia vero est consideratio alicujus naturae secundum esse suum intelligibile; sicut natura lapidis consideratur prout est in intellectu. Tortia vero est consideratio naturae absolute (ou absoluta) prout abstrahit ab utroque esse; secundum quam considerationem consideratur natura lapidis vel cujuscumque alterius, quantum ad ea tantum quae per se competunt tali naturae. » Quodlibet. VIII, 1. « Patet quod natura... absolute considerata abstrahit a quolibet esse (i. e. in singularibus et in intellectu), ita quod non fiat praecisio alicujus eorum; et haec natura sic considerata est quae praedicatur de omnibus individuis. » De ente et essentia, c. IV. Cf. S. TH., I. 85, 3 ad. 1; ibid., 2 ad 2; 2-2, 29. 6. — Vide etiam opuscula : Summa totius Logicae Aristotelis, tract. I, c. i; De sensu respectu singularium, et intellectu respectu universalium; De Universalibus.
(1) Cf. S. TH., I. 85, 1.