Criteriologia

by Renato Jeanniere

p. 488

dum Suarezium intellectus prius cognoscit singulare, et naturam communem abstrahit post comparationem individuorum inter se. Haec dissensio quaestionem logicam non mutat.

B. Deinde novo actu potest mens in naturam abstracte conceptam (sc. universale directum, reflectere et sic statum ipsum abstractionis deprehendere. Actus igitur reflexionis ontologicae non efficit ut natura actu directo apprehensa sit abstracta — nam est jam abstracta — sed ut cognoscatur tamquam abstracta, et proinde universalis. Quare reflexio ideo solum requiritur ut universale fiat cognitum qua tale (= universale reflexum); ad hunc autem finem cum actu reflexionis conjungi debet comparatio inter naturam absolute spectatam et individua: secus non appareret discrimen inter naturam cum individualitate et naturam sine individualitate. Universale directum est fundamentum proximum universalis reflexi.

NOTA. Universale directum dicitur etiam metaphysicum vel materiale; universale vero reflexum dicitur logicum vel formale.

V. Distinctio inter « id quod » et « modum quo ». — In universali non est idem a) id quod concipitur, sc. natura, vg. homo, et b) modus quo concipitur, sc. abstractio ab omni singularitate. Primum elementum est positivum; secundum est carentia aliqua. Natura quae abstracte concipitur habet universalitatem, non ratione sui (sc. quia talis natura est) — nam extra mentem ubique individualis est; sed ratione modi quo concipitur, sc. quia abstracta est. Hinc natura ut universalis semper est abstracta (1).

(1) « Cum dicitur universale abstractum, duo intelliguntur, sc. ipsa natura rei et abstractio seu universalitas. Ipsa igitur natura, cui accidit vel intelligi vel abstrahi vel intentio universalitatis, non est nisi in singularibus, sed hoc ipsum, quod est intelligi vel abstrahi vel intentio universalitatis, est in intellectu... Humanitas, quae intelligitur, non est nisi in hoc vel in illo homine: sed quod humanitas apprehendatur sine individualibus conditionibus, quod est ipsam abstrahi, ad quod sequitur intentio universalitatis, accidit humanitati, secundum quod percipitur ab intellectu. » I. 85. 2, ad. 2.