Criteriologia
p. 489
III. Formula thesis. — Nostra thesis magis communiter enuntiatur a modernis scholasticis hoc modo : « Universale directum existit in rebus quoad id quod concipitur, non autem quoad modum quo concipitur. Universale vero reflexum existit formaliter in mente, fundamentaliter in rebus. Sed de formulis non est litigandum.
DEMONSTRATIO
1 PARS : Natura quae concipitur existit in rebus.
Arg. I (ex modo quo obtinetur natura absolute spectata). — Natura absolute spectata (= universale directum), quoad omnia elementa positiva quibus constituitur, obtenta est per abstractionem praecisivam ab objectis sensibilibus realiter existentibus, et proinde in illis realiter seu materialiter continetur. Nempe intellectus ita format conceptum naturae ut nihil realitatis in re concepta ponat aut mutet : hinc natura quae concipitur (quoad realitatem quam habet) existit in rebus. Formalitas autem vel universalitas qua concipitur non est perfectio mente imposita naturae, sed mera caetenia ex abstractione resultans.
Arg. II (ex attributione naturae subjectis realibus). — Dico : Petrus est homo, Paulus est homo, Joannes est homo. Atqui in hisce judiciis, homo 1) est natura absolute spectata, quae 2) existit in singulis subjectis extra mentem existentibus. Ergo.
MINOR probatur : —
1 pars : homo est natura absolute spectata. — Etenim id quod Petro voce homo tribuo non est natura humana in statu singularitatis — nam potest tribui eodem modo aliis subjectis ; nec natura in statu abstractionis — nam tribuitur Petro ita ut fiat aliquid identicum cum ipso individualiter existente ; sed natura absolute spectata, sc. animalitas cum rationalitate conjuncta, quae potest quidem tribui pluribus subjectis sed ita tamen ut singulis tributa fiat aliquid cum ipsis identicum.
2 pars : natura absolute spectata existit in subjectis rea-