Criteriologia
p. 490
libus. — Ideo enim homo tribuitur Petro, Paulo, Joanni quia natura humana (quae hac voce significatur) innotescit tanquam in eis materialiter contenta, et ita ut singulis conveniat per identitatem. Cum, ex altera parte, supponantur subjecta realiter existentia, sequitur naturam ipsam qua constituuntur esse realem.
Confirmatur. — Objectum scientiae est natura rerum absolute spectata (sc. universale directum). Porro viri scientifici persuasum habent objectum de quo agunt esse simul universale et reale. Ex. gr., quando physicus determinat proprietates magnetis aut aquae, non agit de magnete hoc aut illo, de aqua huius diei vel loci, sed de magnete aut aqua absolute spectatis; attamen certum habet proprietates quas determinat existere realiter in hoc magnete aut in hac aqua.
II PARS : Non existit in statu absoluto.
Arg. I (ex modo quo obtinetur natura absolute spectata). — Natura absolute spectata obtinetur omittendo (per abstractionem praecisivam) notas individuantes quas natura de facto habet in rebus individuis. Ergo in rebus individuis natura abstracta non existit qua talis, sc. ut abstracta.
Arg. II (ex attributione naturae subjectis realibus). — Quando judico : Petrus est homo, etc., mihi reflectenti certum est 1) me non attribuere subjectis modum abstractionis sub quo praedicatum homo concipio — 2) me ideo a tali attributione abstinere, quia video naturam humanam non esse in subjectis absque notis individuantibus. E contra clarissime intelligo humanitatem vg. in Petro obviam veniente ita determinatam esse ut sit alii prorsus incommunicabilis. Hinc ex eodem conscientiae testimonio manifestum est modum quo natura concipitur se tenere ex parte cognitionis, id autem quod concipitur, ex parte cogniti.
Arg. III (ex impossibilitate rei). — Natura in statu absoluto est natura sine notis individuantibus. Atqui nulla