Criteriologia

by Renato Jeanniere

p. 33

quae sit prudens, licet non excludat omnem timorem erroris, opinio sic orta dicitur probabilis ; dicitur vero maxime probabilis, si ratio adhaerendi est maxime prudens, i.e. si periculum errandi valde remotum apparet.

3. Sed dubium prudens iterum est duplex : a) logice seu speculative prudens ; b) moraliter seu practice prudens. Ex. gr. dubium de crastino ortu solis est speculative prudens : nam ratio speculativa dubitandi vere adest, quae non potest removeri nisi quis revelationem a Deo acceperit ; sed est simul practice imprudens : si quis enim practice dubitaret de ortu crastino solis, ille imprudens ab omnibus haberetur, et moraliter culpandus esset. In hoc igitur casu habetur certitudo practica, quae etiam « prudentialis » appellatur.

4. Hinc in certitudine practica, quae non est aliud quam maxima probabilitas, excluditur dubium practice prudens, non autem speculative prudens. At in certitudine stricte dicta excluditur omne dubium prudens, etiam speculativum.

NOTA : Ubi agitur de solo licito vel illicito, lex speculative dubia est practice nulla (= Probabilismus ethicus).

Corollarium I. — Post institutam explorationem conscientiae, sequentes definitiones jure statui possunt :

1. Certitudo est (a) actus vel status mentis (b) quo mens adhaeret judiciis quibusdam sive affirmativis sive negativis (c) sine formidine errandi.

2. Dubium est actus vel status mentis, quo mens manet suspensa (= non adhaeret) ob formidinem. — Deficit elementum (b) et (c).

3. Opinio est actus vel status mentis, quo mens adhaeret, sed cum formidine errandi. — Deficit elementum (c).

Corollarium II. — Ex thesi clarum est in ordine cognitionis spontaneae nullos existere scepticos, sc. tales qui certitudinem etiam ut factum conscientiae in dubium vertant. Quare terendum non est tempus in hujusmodi