Criteriologia
p. 510
De existentia. — Existere judicia quaedam maxime generalia et necessaria nemo negat : ita sunt, ut plurimum, prima principia in omnibus scientiis : imo quaedam scientiae, sc. rationales, talibus judiciis omnino constant. Sed dissensio incipit ubi agitur de indele universalitatis quae his judiciis competit : num sc. objectiva sit au subjectiva. Quae dissensio dirimitur attenta horum principiorum origine.
De origine. — De modo quo formantur prima judicia seu principia disputant inter se : a) Empiristae (sensationistae, associationistae, etc.) qui docent judicia (sc. syntheses repraesentationum) oriri in nobis vi sensationum se mutuo appellantium secundum leges psychologicas associationis, quibus addidit H. SPENCER leges hereditatis. Ita HOBBES, LOCKE, HUME, CONDILLAC, LAROMIGUERE, TAINE, STUART MILL, H. SPENCER, ALEX. BAIN, etc. — b) Rationalistae (dato vel stricto sensu « immeistae ») qui docent oriri in nobis judicia prima vi analysis idearum ab experientia sensibili independentium. Ita licet diverso modo DESCARTES, LEIBNIZ, WOLFF, etc. — c) Empirico-rationalistae, qui docent oriri in nobis judicia prima per analysim notionum ex datis sensibilibus abstractarum. Ita schola peripatetica, inde a Stagyrita usque ad nostros dies.
De valore. — Qui putant judicia prima esse mere empirica, ii eorum valorem ad ordinem empiricum restringunt. KANT tenet quidem judicia analytica esse stricte universalia : sed ea vocat « declarativa » et « tautologica », eo quod censet in hujusmodi judiciis praedicatum non esse aliud quam repetitionem clariorem subjecti. Alii, hac in re sicut in aliis rebus, ad instinctum quemdam caecum appellant, aut ad fidem aliquam invincibilem.
Nos, e contra, docemus : 1) per analysim notionum obtineri judicia analytica stricte talia : — 2) horum judiciorum certitudinem posse coram ratione reflectente justificari.
III. Delimitatio thesis. — 1. Agitur de judiciis analyticis immediatis. De syntheticis immediatis, prout facta