Criteriologia
p. 511
referunt conscientiae praesentia, dictum est in C. I. hujus 2 PARTIS.
2. Thesis non est nova : prima pars ejus exposita est in TH. II 1 PARTIS Criteriologiae ; secunda pars vero in TH. XIII, ubi de objectivitate judiciorum ordinis idealis tractavimus. Attamen breviter hic sunt recolendae, ut appareat eorum locus in scientia humana constituenda.
DEMONSTRATIO
1 PARS : Existunt judicia immediata.
Arg. I (ex analysi introspectiva). — Reflexione attente instituta, possumus ipsi apprehendere modum quo formantur in nobis syntheses logicae inter subjecta et praedicata. Cf. TH. II. Porro conscii quandoque sumus conjungi a nobis praedicatum cum subjecto non ob experientiam (internam aut externam) nec ob testimonium alienum, sed ob eam unice rationem quia, inspectis terminis, videmus praedicatum vel contineri in subjecto vel ab eo postulari. Ex. gr. Id quod est, est ; idem nequit simul esse et non esse ; inter esse et non esse non datur medium ; totum est majus eua parte ; 2 + 2 = 4, etc.
Arg. II (ex proprietatibus horum judiciorum). — Principia sic dicta analytica (et quae pro Positivistis experimentalia sunt) habentur ab omnibus tanquam absolute universalia atque necessaria. Atqui a) isti characteres nullo modo possunt explicari per experientiam, etiam adductis legibus associationis et atavismi : nam experientia ostendit id quod est hic et nunc, non quod est ubique et semper ; experientia ostendit id quod est, non quod necesse est esse, etc. ; — b) optime explicantur, e contra, si praedicatum desumptum est ex analysi subjecti : subjectum enim, utpote natura quaedam absoluta, est abstractum et proinde universale, saltem proxime ; omnia igitur elementa ad illud pertinentia pariter absoluta et proinde universalia et necessaria sunt. Cf. exempla superius data.