Criteriologia

by Renato Jeanniere

p. 512

II PARS : Sunt objective certa.

Arg. (ex charactere analytico synthesis judicialis). — Judicia analytica immediata (utpote ordinis idealis) dicenda sunt objective certa, si synthesis inter subjectum et praedicatum asseritur ob motivum objectivum, i. e. a mente judicante independens (sc. non requiritur ut subjectum et praedicatum existant in ordine reali) — in hoc enim consistit objectivitas in judiciis ordinis idealis. Atqui ita se res habet. Ergo.

MINOR :

In judiciis analyticis immediatis, lex judicandi, seu ratio conjungendi praedicatum cum subjecto, non provenit a mente mea, nec a consuetudine nec ab ulla vi caeca sed a natura ipsa terminorum, menti praesentium. Nimirum, analysi instituta terminorum, constat in subjecto contineri praedicatum, vel ut elementum ejus essentiale vel ut proprietas ab eo necessario fluens. Aliis verbis : subjectum et praedicatum ita apparent inter se conjuncta ut negatio unius sit negatio alterius, et vice versa. Ex. gr. si totum non esset majus sua parte, non esset totum ; si triangulus non haberet suos angulos aequales duobus rectis, non esset triangulus, etc.

Hinc judicia analytica immediata sunt absolute necessaria et universalia : siquidem nituntur in principio identitatis et ab eo vim suam ultimo derivant (1).

(1) « Intellectus semper est rectus secundum quod intellectus est principiorum, circa quae non decipitur ex eadem causa qua non decipitur circa quod quid est (= quidditas). Nam principia per se nota sunt illa quae statim intellectis terminis cognoscuntur, ex eo quod praedicatum ponitur in definitione subjecti. » S. TH., 1, 17. 3 ad 2. « Proprium horum principiorum (sc. primorum) est quod non solum necesse est ea vera per se esse, sed etiam necesse est videri quod sunt per se vera. » ID., in Anal. Post. I, lect. 19. « Intellectus naturaliter et ex necessitate inhaeret primis principiis. » ID., I, 82. 2.