Criteriologia
p. 523
riendis vinculis quæ conclusionem cum principiis per se notis conjungant. Ob difficultatem hanc, accedente pigritia vel alio defectu ex parte voluntatis, committi potest error deductionis, qui ex natura ipsa intellectus non provenit, et ideo per accidens dicendus est.
II PARS : Judicia deductiva aliquid novi docere possunt.
PROBATUR : 1 Positive.
Arg. I (ex analysi ratiocinii deductivi). — In judicio deducto, seu in conclusione syllogismi, tribuitur actu et formaliter subjecto particulari aliquid quod ei non fuerat tributum in præmissis. Ergo judicium deductum seu conclusio syllogismi aliquid novi docet.
ANTECEDENS probatur :
1. In syllogismo apodictico, MAJOR est propositio universalis : i. e. subjecto abstracto (= universale directum vel natura absolute spectata) tribuitur prædicatum essentiale (i. e. subjecto conveniens per se, sc. quatenus est abstractum seu essentia absoluta, non per accidens, sc. quatenus existit actu in subjecto aliquo determinato vel in collectione determinata subjectorum), vg. Homo est mortalis. Talis igitur propositio est abstracta, essentialis, universalis, causalis (1).
Atqui in propositione universali continentur quidem inferiora, sed virtute tantum et potentia, non autem actu et formaliter (2). Ergo. — Haec clara sunt omnibus qui doc-
a principiis, nisi principia essent firmiter stabilita. Et inde est quod omnia mutabilia reducuntur ad aliquod primum immobile : inde est etiam quod omnis specifica cognitio derivatur ab aliqua certissima cognitione, circa quam error esse non potest, quæ est cognitio primorum principiorum universalium, ad quam omnia alia cognita examinantur, et ex quibus omne verum approbatur et omne falsum respuitur. » De Ver., 16. 2. — Cf. I. 79.8 ; I. 82.2 ; de Ver., 11. 1 ; etc.
(1) Cf. P. FOLGHERA, art. cit., pp. 374-378.
(2) « Lorsque l'esprit considère une idée, les singuliers, les idées plus complexes, dont elle est le résumé et l'essence, n'existent pas pour lui. Il les ignore et cependant il les connaît, car dans l'universel