Criteriologia

by Renato Jeanniere

p. 524

trinam peripateticam de ideis universalibus intelligunt et admittunt.

2. In syllogismo apodictico, MINOR est propositio particularis, i. e. in qua natura absolute spectata (= subjectum majoris) alicui subjecto particulari tribuitur : vg. Petrus est homo. Manifestum est hanc naturam tribui subjecto particulari (hic : Petro) cum omnibus notis ejus essentialibus, speciatim vero cum ea nota quae explicite enuntiata est in MAJORE. Ideoque simul ac natura absoluta Petro tribuitur ita ut fiat cum eo identica, ea natura est causa cur innotescat Petrus tanquam habens essentialiter omnes notas quae ab hac natura inseparabiles sunt. PORRO hoc exprimitur in CONCLUSIONE : sc. Petrus est mortalis (1).

NOTA. Exemplum hic allatum est tritum quidem, et ideo nihil videtur nos docere : scimus jam Petrum esse mortalem antequam conficiatur syllogismus. Attamen si velimus certitudinem nostram causaliter exponere, i. e. per suas causas explicare, appellandum nobis erit ad naturam hominis, nempe compositi ex materia et spiritu. Petrus est mortalis quia est homo ; particula causalis quia arguit latentem syllogismum.

qui est comme leur centre et leur noyau, ils ne sont pas et ils sont : ils ne sont pas dans leur multiplicité, leur bigarrure, leurs particularités ; ils sont dans leur unité ; leur ressemblance, leur fond. » ID., art. cit., p. 375. — Cf. ARIST., Post. Anal., I. I, c. 1 ; S. TH., in Anal. Post., I. I, lect. 3.

(1) « ... Cum ad conclusionem inferendam duae propositiones requirantur, sc. major et minor, scita propositione majori, nondum habetur conclusionis cognitio... Rursus autem si in minore propositione inducatur, sive assumatur aliquid contentum sub universali propositione, quae est major, de quo manifestum non sit quod sub hoc universali contineatur, nondum habetur conclusionis cognitio, quia nondum erat certa veritas minoris propositionis. Si autem in minore propositione assumatur terminus, de quo manifestum sit quod contineatur sub universali in majori propositione, patet veritas minoris propositionis ; quia id quod accipitur sub universali habet ejus cognitionem, et sic statim habetur conclusionis cognitio. Ut si sic demonstraret aliquis : « Omnis triangulus habet tres angulos aequales duobus rectis » : ista cognita, nondum habetur conclusionis cognitio ; sed cum postea accipitur : « haec figura in semi-circulo descripta est triangulus », statim scit quod habet tres angulos aequales duobus rectis. » S. TH. in I Post. Anal., lect. 2.