Criteriologia
p. 525
Arg. II (ex regulis syllogismi). — Hoc argumentum fundatur in natura syllogismi, et proinde non valet independenter ab ARG. I. Illud, hac adjecta correctione, ex E. RABIER desuminus, qui ita argumentatur :
Conclusio aliquid novi docet, si non continetur in Antecedente (neque identice, neque implicite) ea cognitio quae in Consequente exprimitur. Atqui ita se res habet. Ergo.
Sit EXEMPLUM : quaeritur utrum Socrates fuerit graecus.
MAJOR statuitur : Omnis Atheniensis est graecus.
MINOR inducitur : Socrates erat Atheniensis.
Concluditur : Ergo Socrates erat graecus.
Si conclusio contineretur in Antecedente identice aut implicite, esset vel in majore, vel in minore, vel in utraque praemissa conjunctim sumpta. Atqui nihil ex his obtinet. Ergo.
MINOR probatur :
Non in majore. Nam, si conclusio contenta esset in majore, a) idem deberet esse subjectum in majore et in conclusione ; — b) dubium quod, ante syllogismum, afficit conclusionem : sc. num Socrates sit graecus, deberet afficere majorem eamque incertam efficere. Atqui neutrum obtinet : nam a) subjectum Atheniensis differt a subjecto Socrates, qui, dum enuntiatur major, vel nullo modo cogitatur, vel certe non cogitatur ut atheniensis, — et b) quia nondum cogitatur ut atheniensis, ideo dubitare licet num sit graecus, cum tamen apertum sit Athenienses omnes graecos esse.
Non in minore. Nam a) praedicatum non idem est in conclusione et in minore ; — b) ex minore, si separatim sumatur a majore, nullo modo potest sequi conclusio.
Non in utraque praemissa conjunctim sumpta. Nam eatenus in praemissis simul sumptis contineretur conclusio (identice aut implicite), quatenus identica esset cum eis sive totaliter (vg. 10 milites mortui sunt heri et 10 hodie : ergo 20 mortui sunt) sive partialiter (vg. 10 mortui sunt heri et 10 hodie : ergo 15 mortui sunt). Atqui hoc fieri nequit, siquidem eae praemissae solae addi aut dividi possunt,