Criteriologia

by Renato Jeanniere

p. 536

livit ; via exclusionis adhibita, causam facti distincte et exclusive detegi ostendit (1).

Quatuor sunt methodi : concordantiae, differentiae, variationum concomitantium, residuorum — quae ita exprimi solent :

1. Methodus concordantiae : si omnia antecedentia alicujus facti variantur, excepto uno quod cum facto semper concordat, illud unum est causa facti.

2. Methodus differentiae : si adjuncta in quibus aliquod factum producitur, et adjuncta in quibus non producitur differunt in uno tantum antecedente, illud unum est causa facti.

3. Methodus variationum : si, variante facto, omnia adjuncta antecedentia manent immutata, excepto uno, illud unum est causa facti.

4. Methodus residuorum : si in facto aliquo pars elementorum causam suam habet in determinata parte adjunctorum antecedentium, id quod in eo facto residuum est, in residua parte antecedentium causam suam necessario habet.

Exemplum celeberrimum (cf. PRAENOT. III) causae his methodis determinatae datum est a PASTEUR in controversia cum POUCHET circa heterogenesim (2).

III PARS : Lex generalis legitime infertur.

Constitutio legis triplex stadium percurrit, quorum unumquodque est applicatio evidens principii causalitatis vel rationis sufficientis.

PRIMUM : Factum constans et uniforme causam pariter constantem et uniformem postulat, vg. fermentatio, casus corporum versus centrum terrae, etc.

SECUNDUM : Haec causa constans et uniformis reperiri nequit : a) in adjunctis externis : nam observatione multiplici instituta, constat servari eamdem constantiam facti, etiam ubi adjuncta externa sunt mutata. Ergo repe-

(1) Id., pp. 122-149.

(2) Id., pp. 138-141 ; — P. JANET, Traité élémentaire, n. 416.