Criteriologia
p. 557
residuum. Residua, qua talia, sunt vestigia quaedam ex factis historicis relicta. Hujusmodi vestigia sunt a) vel residua materialia, vg. ruinae, arma, culinae, monetae, aedificia, ossa, etc., vel b) residua formalia seu documenta, si relicta sunt ex intentione factum aliquod sive coaevis sive posteris patefaciendi, vg. acta juridica (emptionis, venditionis, locationis, etc.), inscriptiones, monumenta commemorativa, etc.
3. Fides est actus intellectualis (sc. judicium) quo aliquid tenetur ut verum propter auctoritatem testantis (1). Clarum est non adhibendam esse fidem alicui unice quia locutus est, sed ob eam rationem quia dignus est cui fidatur. Qualitas in teste ob quam fide dignus sit vocatur auctoritas. Auctoritas testis simul apprehensa cum re testimonio tradita dicitur motivum fidei vel objectum ejus formale. Eadem auctoritas, quatenus menti innotescit, est simul veritatis criterium : sc. auctoritas efficit ut habeatur nexus necessarius inter attestationem subjectivam et realitatem rei traditae (= evidentia objecti indirecta).
II. De elementis auctoritatem constituentibus. — Auctoritas testis constituitur scientia ejus et veracitate. Etenim si constat testem certo scire id quod refert et simul fideliter referre id quod scit, testimonium ejus nequit esse falsum.
(1) Le témoin n'est pas un maître qui enseigne. L'enseignement se propose d'instruire en faisant comprendre. Le témoignage instruit sans faire comprendre ; il communique la connaissance d'une chose non en la faisant voir, mais en l'affirmant purement et simplement. Le maître et le témoin se servent également de signes ; mais, remarque saint THOMAS, les signes employés peuvent conduire à la science ou conduire à la foi : ils conduisent à la science, s'ils font voir la vérité, en la rattachant aux premiers principes d'évidence immédiate et cogente ; ils conduisent à la foi si, sans faire voir la vérité, ils la font croire. « Si autem aliquid alicui proponat ea quae in principiis per se notis non includuntur, vel includi non manifestantur, non faciet in eo scientiam, sed forte opinionem vel fidem. » De Verit. XI. 1. On comprend par là quelles conditions sont requises pour qu'un professeur soit un maître, et non un témoin.