De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 84

„Nec sacrae vobis litterae contemnendae sunt, quod superfluo sermonis apparatu non utantur, sed nudam et emicantem veritatis pulchritudinem nobis proponant. Pronum siquidem fuit et facillimum sapientiae fonti, qui impiis quoque hominibus eloquentiam dedit, veritatis praecones reddere facundiores Platone et acriores Demosthene et graviores Thucydide... Ceterum noluit ille quinque solum ... aut ducentos homines aquis salutaribus recreari, sed gentes universas, tum Graecos tum barbaros, tum litterarum studiis enutritos, tum idiotas... Eamque ob rem piscatorum, publicanorum, tentoriorum fabricatoris [Pauli] ministerio usus, impertiit hominibus salutarem et divinam doctrinam, linguas eorum, quas ab initio sortiti fuerant, non mutans, sed per eas effundens aquas limpidas et pellucidas. Similiter egit, atque si dominus epuli vinum fragrans et sapidum et optimum convivis apponat, infundens illud calicibus et phialis non ad elegantiam exsculptis. Verum illi, qui sitiunt, gustant liquorem, non curantes de calicibus, sed vinum admirantes. Sic omnes homines agere solent. Sacros igitur latices haurientes non solum non irrident apostolorum linguas, sed etiam valde admirantur, quod facundorum sermonum expertes prodierunt ilico divinorum eloquiorum ministri et caelestium donorum dispensatores et salutiferi malorum expulsores et clara luminaria illuminantia non unam gentem, sed quotquot sunt sub sole. Singulariter autem suspiciunt omnes et admirantur, quod etiam mortui ea peragunt, quae vivi facere solebant... Horum namque scripta, graeco nitore carentia, tam pauca numero et exigua, cunctis hominibus carissima sunt.“

84. Typos Veteris Testamenti solet diligenter explicare, sed monet per sensum typicum non auferri veritatem historicam, sed doceri, quae fuerint praefigurata in historia . Vaticinia varia, quae Theodorus solum κατ' ἔκβασιν, i. e. secundum quandam similitudinem eventuum, ad Christum pertinere vult, Theodoretus de ipso Christo explicat. Ita in Is 11, 10 ait: „Lacrimis digna est Iudaeorum stupiditas, qui hanc prophetiam Zorobabeli affingunt.“ Item contra Theodori expositionem Ioel 2. 29 interpretatur directe de effusione Spiritus Sancti die pentecostes facta .

Sed haec et alia verae doctrinae capita uberius et magis ad captum populi exponuntur ab alio huius „Scholae“ doctore, qui simul maximus est inter oratores christianos.

85. S. Ioannes Chrysostomus saepissime quidem de inspiratione Sacrae Scripturae loquitur, sed iuverit ab initio unum alterumve locum integrum apponere.

„Deus, humani generis conditor, ab initio per se ipsum hominibus loquebatur, eo modo, quo homines audire poterant. Sic enim ad Adam venit, sic

Graec. affect. cur. sermo 8; M 83, 1007 sq.

In Gal. 4, 21 sqq; M 82, 490. M 81, 318. M 81, 1654.

Cf. S. Haidacher, Die Lehre des hl. Ioannes Chrysostomus über die Schriftinspiration, Salzburg 1897. Omitto „Synopsin Veteris et Novi Testamenti“ (M 56, 313 sqq), quae num vere Chrysostomi sit, valde incertum est, sicut alia „Synopsis“ immerito Athanasio tribuitur (M 28, 283 sqq).