De inspiratione sacrae scripturae
p. 83
utrum [liber] prophetice scriptus sit an, quae a patre didicerat Salomo, ea litterarum monumentis mandarit, expositionem aggrediamur.
Theodoretus igitur contra Theodorum defendit canonicitatem Cantici, et quamquam quaestionem, utrum Salomon propheta fuerit necne, discutere non vult, tamen plane statuit eius scripta esse πνευματικά, i. e. ex afflatu Spiritus Sancti conscripta.
83. Quantum autem ponderis tribuat inspirationi Sancti Spiritus, inde colligitur, quod cum exaggeratione dicit non multum referre, quis humanus scriptor hunc vel illum librum sacrum composuerit, cum omnes humani scriptores sint ministri Spiritus Sancti, principalis auctoris.
„Psalmos non omnes ipsius Davidis quidam esse dixerunt, sed quosdam aliorum. Unde et inscriptiones sic interpretati, alios lithumo adscripserunt, alios Aethamo, nonnullos filiis Core et alios Asapho, quos etiam prophetas fuisse ex historia Paralipomenon didicerant. Ego autem de his nihil affirmo. Quam enim mihi utilitatem praebet. sive huius omnes, sive illorum nonnulli sint, cum manifestum sit omnes ex divini Spiritus operatione conscripsisse; et beatum enim David prophetam esse scimus, et illos prophetas Paralipomenon historia vocat. Est autem prophetae proprium linguam suam ministram exhibere gratiae Spiritus Sancti secundum illud Psalmorum dictum: Lingua mea calamus scribae velociter scribentis.“
Quia Spiritus Sanctus est auctor principalis, omnia Scripturae dicta et inter se consona et optima sunt, et redarguere velle Scripturam tamquam contraria docentem est blasphemia. Condescendit tamen Deus ad hominum infirmitatem, et sic „Sacra Scriptura res docendas metiri consuevit ex discipulis, ac perfectis perfecta proponere, rudibus autem elementa et eorum facultati convenientia“ . Et „prout hominibus expedit, et pro captu audientium varias habet loquendi formas.“ Sic explicantur anthropomorphismi in iis, quae de Deo dicuntur.
„In Scripturis autem propheticis quaedam clara sunt et nudum sensum habent, quaedam vero figurate dicta, quae interpretatione indigent.“ Sed quomodocumque dicitur, „nihil temere dicitur a divino Spiritu“ . Hac ratione „divinae Scripturae documenta praestantiora sunt quam humanae ratiocinationes.“ „Comparate igitur, viri carissimi, nugacitati philosophorum simplicem piscatorum doctrinam et perpendite discrimen, et multa milia vestrorum librorum recensentes, infirmitatem dictorum discite. Neque enim quisquam poeticos mythos neque philosophorum placita secutus est. Divinorum autem verborum et brevitatem admiramini et vim laudate et divinorum dogmatum veritatem discite.“
In Cantic., Prooem.; M 81, 27 28 31 32 47.
In Ps. praef.; M 80, 862. Alibi prophetas vocat „divini Spiritus instrumenta“. In Dan. praef.; M 81, 1258 sq.
Quaest. in Genes., praef. et q. 1; M 80, 75 78. Cf. Graec. affect. cur. sermo 5. M 83, 942.
Quaest. in Genes. q. 52; M 80, 155. In Is., Prooem.; M 81, 215 sq.
In Cant. 4, 9; M 81, 178. Graec. affect. cur. sermo 4; M 83, 923.
Ib. sermo 5; M 83, 951.