De inspiratione sacrae scripturae
p. 85
Cain increpavit, sic cum Noe locutus est, sic apud Abraham hospitatus est. At ubi in malitiam magnam omne hominum genus prorupit, neque tunc totum ab hominum genere sese avertit opifex omnium. Sed quia sua familiaritate postea indigni facti fuerunt, iterum suam erga illos amicitiam innovare volens, quasi longe absentibus litteras mittit, conciliaturus sibi universam hominum naturam. Et has quidem litteras dedit Deus, attulit autem Moyses. Quid igitur dicunt hae litterae? In principio fecit Deus caelum et terram. Considera in hoc, carissime, quam admirabilis et eximius sit iste propheta. Alii enim omnes prophetae ea dixerunt, quae vel multo post futura vel mox eventura erant. Beatus autem iste, post multas generationes ortus, a superna dextera ductus, illa dicere dignus habitus est, quae ante eius ortum ab omnium Domino facta sunt. Ideo et sic coepit dicere: In principio fecit Deus caelum et terram; quasi ad omnes nos clara voce clamans et dicens: Num ab hominibus doctus haec annuntio? Is ipse, qui haec, cum non essent, fecit, ut essent, linguam meam ad ista enarranda impulit. Neque igitur a Moyse haec audientes, sed ab ipso omnium Deo per Moysis linguam, sic dictis attendamus.
86. Neque in genere tantum vult, ut Scripturam quasi Dei epistulam ad nos datam consideremus, sed exhortatur, ut singulas voces cum ea reverentia tractemus, quae Dei verbo debeatur.
„Audistis modo Scripturam dicentem: Adae vero non inventus est adiutor similis illi. Quid sibi vult brevis haec dictio Adae vero? Quare apponit coniunctionem (sē)? Annon sufficiebat dicere: Adae? Non simpliciter haec discutere studemus ex superflua curiositate, sed ut diligenter omnia vobis interpretantes doceamus vos, ne brevem dictionem neve syllabam unam ex iis, quae in divina Scriptura dicuntur, praetercurratis. Neque enim sunt verba simpliciter, sed Sancti Spiritus verba, et ideo magnum thesaurum invenire licet etiam in una syllaba. Attendite igitur, quaeso, cum diligentia ... perpendat unusquisque nos per prophetarum linguam audire Deum nobiscum colloquentem.“
In Scripturis Sacris „nihil scriptum est, quod non multas sensuum habeat divitias; quandoquidem divino Spiritu afflati prophetae locuti sunt, ideo, utpote a Spiritu scriptae, ingentem in se continent thesaurum. ... Neque enim syllaba neque unus apex est in Scriptura, in cuius profundo non sit grandis quispiam thesaurus. Proinde par est nos divina gratia ductos et a Spiritu Sancto illustratos eloquia divina adire“ . „Sunt homines quidam banausici, qui, postquam sacros libros in manus sumpserint, dein reppererint vel annorum numerum positum vel nominum recensionem, ilico praetercurrunt et incusantibus respondent: Nomina tantum sunt neque quidquam habent utilitatis. Quid ais? Deus loquitur, et tu audes dicere: Nulla est dictorum utilitas?“
Plane eadem ratione loquitur de libris Novi Testamenti. Commentans enim illa verba: „Modico vino utere ...“ (1 Tim 5, 23), dicit se de his simplicibus verbis sermonem facere non ad ostendendam facundiam suam; „non enim, quae dicuntur, nostra sunt, sed quae Spiritus gratia afflaverit, sed ut segniores ex auditoribus ex-
In Gen. hom. 2, 2; M 53, 27 sq. Ib. 15, 1; M 53, 119.
Ib. 21, 1; M 53, 175. In illud „Vidi Dominum“ hom. 2, 2; M 56, 110.