De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 86

citemus et persuadeamus, quantus sit thesaurus Scripturarum, et quod neque tutum sit neque sine periculo eas praetercurrere. . . . Igitur ne illas quidem, quae exiguae videntur, Scripturarum sententias praetercurramus. Nam et ipsae de Spiritus gratia sunt; Spiritus autem gratia numquam parva et vilis est, sed magna et mirabilis et dantis munificentia digna.

Duabus homiliis Chrysostomus explicat Pauli salutationes in epistula ad Romanos (Rom 16, 3), „ut in Sacris Scripturis nihil supervacaneum esse intellegatis, nihil superfluum, etsi iota unum, etsi unus apex sit. Sed etiam simplex salutatio magnum pelagus nobis aperit sententiarum. Quid dico, simplex salutatio? Saepe etiam unius litterae additio integrant sententiarum vim inducit. Hoc in Abrahae appellatione videre est. Quomodo enim non inconcinnum est, eum, qui ab amico epistulam acceperit, non corpus tantum epistulae legere, sed etiam salutationem in fine positam, et inde maxime scribentis affectum conicere, cum vero scribat Paulus, vel potius non Paulus, sed Spiritus gratia epistulam dictet ad integram civitatem ac tantum populum et per illos ad terrarum orbem universum, arbitrari aliquid eorum, quae in ea sunt, esse supervacaneum, et simpliciter praetercurrere neque cogitare sic omnia perverti?“

87. Vivide sane et perspicue Chrysostomus his verbis suam de natura et extensione inspirationis sententiam explicat. At insulse ageret, qui vellet rhetoricas dicendi formas ultra mensuram premere et Chrysostomo eam opinionem tribuere, qua censeretur Spiritus Sanctus scriptoribus sacris singulas voces, litteras, apices dictasse. Sine dubio Chrysostomus sibi conscius erat nos ignorare, quibus apicibus Moyses usus esset, et bene scivit in versione graeca, qua unice utebatur, Moysis litteras apicesque minime inveniri. Revera omnibus illis locis, ex quibus illa verba excerpsimus, non litteras, non apices, sed res exponit, quae graphicis signis indicantur. Unde nihil aliud ex Chrysostomi dictis colligendum est nisi omnes res a scriptore sacro litteris consignatas esse dicta Spiritus Sancti eiusque nomine et auctoritate nobis proponi.

„Si fidem non habes prophetis, signa aperta et manifesta praebemus, quae maxime ostendunt eos fuisse a Deo inspiratos (θεοπνεύστους) nec quidquam nobis disseruisse, quod ex se afferrent, sed divina illa et supercaelesti gratia afflatos (ἐμπνευσθέντας). Omnia enim ab illis dicta impleta sunt et ad eventuum veritatem pervenerunt, seu vetera seu nova vis accipere. Nam et quae de Iudaeis a prophetis dicta sunt, omnia impleta sunt, quorum etiam exitus omnibus fuit manifestus, et quae de Christo in novo, quae maxime ostendunt divinam esse utramque Scripturam. Si vero divina, etiam vera sunt, quae in ea de Deo dicuntur.“

Inspiratio igitur omnium rerum in tota Scriptura et singulis eius partibus et particulis invenitur.

Ad popul. Antioch. hom. 1, 1; M 49, 17 sqq.

In illud „Salutate Priscillam et Aquilam“ hom. 1, 1; M 51, 187.

In Ps. 4, 11; M 55, 57.