De inspiratione sacrae scripturae
p. 87
Quando autem vult docere non res tantum, sed etiam voces esse inspiratas, hoc diserte effert Chrysostomus. Ita in 1 Thess 4, 14 ait: Paulus „omnia quidem Spiritu loquebatur, hoc autem, quod nunc dicit, etiam verbotenus (ῥητῶς) a Deo audivit“ . Ergo reliqua non ῥητῶς, sed quoad res tantum.
Idem inde quoque manifestum fit, quod Chrysostomus effert Scripturam factam esse obscuriorem per versionem. Cur enim Vetus Testamentum obscurius est quam Novum?
„Non habemus nativo nostro idiomate scriptum apud nos Vetus Testamentum; sed alia quidem lingua compositum est, alia vero nos illud legendum habemus. Nam a principio hebraico conscriptum est idiomate, nos autem graeca lingua expressum accepimus. Cum vero in aliam linguam interpretatione translatum sit, maximam habet difficultatem. Atque hoc probe sciunt, quicumque multas linguas callent, fieri non posse, ut pari perspicuitate sententias omnes ex nativa sua lingua in aliam interpretando transferamus. Haec igitur causa difficultatis existit in Vetere Testamento.“
En, ubi manent singuli characteres et apices inspirati? Ineptum igitur est Chrysostomi verba in hunc sensum premere; nam de versione loquitur, quam habuit, non de scripto Moysis, quod non habuit. Versionem quidem Septuaginta pluris aestimat quam reliquas ; at vero eam usque ad singulas litteras et apices esse inspiratam nusquam significat.
88. Alia praeterea exaggeratio vitanda est in exponenda Chrysostomi doctrina. Interdum enim videtur divinum influxum ita augere, ut scriptores sacri quasi pura instrumenta libero arbitrio carentia apparent.
Quare psalmista ait: „Eructavit cor meum verbum bonum“ (Ps 44, 2)? „Quoniam eorum, quae dicebantur, nihil erat humanum, sed caelestia ac spiritualia erat narraturus, eaque non ex propria inventione, sed ex divina operatione, eructationis nomine hoc significavit. Eructamus enim non quando volumus; sermonem quidem hunc instituimus quando volumus, et loquimur et retinemus, eructationem autem non itidem. Ostendens itaque, quae dicuntur non esse humani studii, sed divinae inspirationis moventis ipsum, prophetiam vocavit eructationem.“
Videtur igitur excludere humanam cognitionem et voluntatem. Plane contrarium! Pergit enim post pauca:
„Hinc etiam aliud quid discimus, nempe prophetas non fuisse sicut vates. Illic enim daemon, quando animam invasit, orbat mentem et obscurat ratiocinationem, et ita illi omnia proferunt, mente non intellegente quidquam eorum, quae dicuntur, non aliter atque si tibia inanimata insonet.... At
In 1 Thess. hom. 8, 1; M 62; 439; cf. in 1 Cor. hom. 19, 2; M 61, 154.
De prophet. obscurit. sermo 2, 2; M 56, 178.
In Matth. hom. 5, 2; M 57, 57.
Opus non est amplecti hanc exegesin. Vox hebraea rachash significat exundare, i. e. ex abundantia mentis et affectus loqui.