De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 88

Spiritus Sanctus non ita agit, sed sinit cor intellegere, quae dicuntur. Nisi enim intellegeret, quomodo diceret verbum bonum? Daemon enim, utpote hostis et inimicus, cum hominum natura bellum gerit; Spiritus Sanctus autem, utpote sollicitus et beneficus, eos, qui ipsum suscipiunt, cognitionis participes reddit et illis intellegentibus revelat, quae dicuntur.

Eodem modo exponit 1 Cor 12, 2: Prophetis „omnia manifesta erant, et in illis prophetabant, ut ipsos decebat, cum intellegentia et omni libertate. Quapropter et loqui et non loqui erat in eorum potestate; neque enim necessitate tenebantur, sed libertate dignati erant. Ideo Ionas fugit, ideo Ezechiel distulit, ideo Ieremias recusabat. Deus autem non per necessitatem impellit eos, sed consiliis, exhortationibus, comminationibus utitur, non obscurans intellectum. Daemonis enim proprium est tumultum et insaniam creare et multam caliginem, Dei vero est illuminare et cum intellegentia docere, quae opus est“. Itaque etiam haec multo rectius exponit Chrysostomus quam Theodorus Mopsuestenus.

89. Cum auctor proprius Scripturae sit Spiritus Sanctus, evidens est secundum Chrysostomum in Scriptura nullos posse esse errores, nullas contradictiones. Gentiles, Iudaei, haeretici „reprehendunt evangelistas tamquam inter se pugnantes et dissonantes. Atqui non ita res se habet, absit! sed, etsi diversae personae sunt, una tamen Spiritus gratia est, quae cuiusque animam movet. At ubi Spiritus gratia, ibi est caritas, gaudium, pax; bellum vero non est nec discordia nec pugna neque ulla contentio. . . . At nonne varia signa multi evangelistae diverso modo narrarunt? Sed aliud est diverso modo narrare, aliud contrario modo, siquidem illud nullam dissonantiam gignit aut pugnam.“ Illustrat rem illo exemplo, quod secundum alium evangelistam Christus ipse crucem suam portavit, secundum alium vero Simon ei crucem baiulavit; illud enim prius factum est, hoc postea. „Alia quoque multa eiusmodi ex evangeliis colligere licet, quae videntur suspicionem habere repugnantiae, sed nulla tamen est repugnantia, sed et quae ab hoc, et quae ab illo dicta sunt, evenerunt, tametsi non eadem hora, et unus primum illud dixit, alter illud secundum.“

Hac ratione explicanda sunt ea, quae Chrysostomus alibi dicit de utilitate diversitatis evangeliorum.

„Quid igitur? Nonne sufficiebat unus evangelista, qui omnia narraret? Sufficiebat quidem, sed, si quattuor sunt, qui scribunt, neque iisdem temporibus neque iisdem locis neque congressi et inter se collocuti, et tamen quasi ex uno ore omnia pronuntiant, maxima veritatis demonstratio haec est. Verum enimvero, inquis, prorsus contrarium accidit. Saepe enim dissentire convincuntur. Hoc ipsum autem maximum argumentum veritatis est. Nam si omnia accurate consonassent usque ad tempus et locum et ipsa verba, nemo ex inimicis credidisset eos non ex pacto et convento humano scripsisse, quae scripserunt; non enim ex simplicitate provenire talem consensum. Nunc vero apparens illa in parvis diversitas ab omni eos suspicione liberat et praeclara

In Ps. 44, 1; M 55, 183 sq. In 1 Cor. hom. 29, 2; M 61, 242.

In paralyticum demissum per tectum 3 4; M 51, 53 sq.