De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 89

apologia est rationis, qua scripserunt. Quodsi circa tempus et locum diversimode locuti sunt, hoc nihil nocet veritati dictorum. . . . Illud autem vos observare rogamus in capitalibus rebus, quae vitam nostram respiciunt et ad praedicationem pertinent, nullo modo quemquam eorum vel minimum dissentientem reperiri. Enumeratis praecipuis dogmatis: „Circa ista inveniemus magnam inter ipsos consonantiam.“

Numquid igitur in solis rebus fidei et morum Chrysostomus tribuit Scripturae infallibilitatem, in reliquis autem admittit errores? Ita quidam concluserunt. At perperam. Quomodo enim dissonantiam evangelistarum intellegat, ipse exponit statim post verba modo citata.

„Si in miraculis non omnes omnia dixerunt, alius haec, alius illa, noli turbari, nam si unus omnia dixisset, superfluus esset reliquorum numerus. Sin omnes diversa et nova ab aliis scripsissent, non appareret argumentum consonantiae. . . . Tu vero, qui dissonantiam obicis, idem facis, ac si iuberes etiam eadem verba proferri et figuras loquendi. . . . Nam aliud est diverse loqui, aliud repugnantia dicere.“ Sed ea, quae dixerunt, coram amicis et inimicis legebantur, „neque quemquam quidquam dictorum scandalizavit, idque merito; nam divina virtus erat, quae omnia custodiebat et apud omnes dirigebat“ . Ergo secundum Chrysostomum diversitas evangeliorum in eo est, quod non omnes evangelistae easdem res, sed partim alias narrant, et quod easdem res non iisdem verbis referunt. Quare monet: „Non oportet simpliciter verba Scripturae proferre neque exscindere e serie sermonis neque avellere e contextu neque solitaria et nuda verba sumere sine auxilio eorum, quae praecedunt vel sequuntur, et ita calumniari et cavillari.“ „Nemo dicat: Mentitur Scripturarum historia.“

90. Praeter sensum litteralem etiam alium spiritualem Chrysostomus in multis dictis Scripturae admittit.

„Alia enim accipienda sunt, ut dicta sunt, alia autem aliter, quam prae se ferunt, quemadmodum se habet in illo: „Lupus et oves simul pascentur“ (Is 11, 6). Neque enim intellegimus lupos et oves nec paleas vel bovem vel taurum, sed mores hominum per similitudinem brutorum exprimimus. [Talia solet vocare allegorica.] Alia vero accipienda sunt dupliciter, ut et sensibilia intellegamus et spiritualia capiamus, quemadmodum in anagogia filii Abraham. Filium enim oblatum esse scimus, et aliud quid absconditum intellectu excerpimus per filium, crucem.“

Simul vero monet non pro arbitrio sensum anagogicum seu typicum in Scripturam inferendum esse, neque debere esse „expositionem violentam“ . Maxime illos typos admittit, qui in ipsa Scriptura explicantur, ut e. g. transitum maris rubri ut typum baptismi. Hunc

In Matth. hom. 1, 2 4; M 57, 16 sqq.

In illud „Domine, non est in homine“ 3; M 56, 158.

In Act. apost. hom. 22, 1; M 60, 171.

In Ps. 46, 1; M 55, 209. Typica solent dici illa facta Veteris Testamenti, quae figurant Christum et ecclesiam, anagogica, quae sunt similitudo beatitudinis caelestis. Sed haec duo vocabula a Chrysostomo saepe promiscue sumuntur.

„Non esse desperandum“ 4; M 51, 367.