De inspiratione sacrae scripturae
p. 90
typum explicans theoriam typorum exponit. Sicut, inquit, imago hominis imperfecte repraesentat hominem, ita typus imperfecte repraesentat veritatem. Sic igitur transitus ille se habuit ad baptismum.
„Illic aqua et hic aqua, hic piscina et ibi pelagus, hic omnes in aquam ingrediuntur, item illic omnes. Secundum hoc affinitas. Vis demum discere colorum veritatem? Illic ab Aegypto per mare liberantur, hic ab idololatria; illic Pharao demergebatur, hic diabolus; illic Aegyptii praefocabantur, hic vetus homo peccatis onustus defoditur. Et vide cognationem figurae cum veritate et veritatis prae typo excellentiam. Neque enim omnino alienum oportet esse typum a veritate, alioqui enim typus non esset. Neque rursum par est exaequari typum veritati, alioqui ipse typus veritas esset. Sed in sua mensura maneat oportet neque omnia habeat, quae veritas habet, neque a toto excidat. Si enim totum haberet, ipsa veritas esset; si a toto excideret, non posset esse typus; sed oportet, ut partem habeat, partem veritati reservet.... Hoc enim maxime veritatis est: magnam babere prae typo excellentiam, non contrarietatem neque pugnam.“ Itaque „si aliquid etiam oportet dicere anagogice, id non est recusandum. Alia enim possumus etiam contemplari [δεωρῆσαι; theoriam vocat typicam vel allegoricam expositionem]; alia vero ita sunt solum intellegenda, sicut dicta sunt [i. e. plane ad litteram].... Alicubi vero et quod scriptum est, accipiendum est, et quod ex eo significatur, ut est illud: ‚Sicut Moyses exaltavit serpentem‘ (Io 3, 14). Nam et credendum est hoc factum esse (quia revera factum est), et simul quod eo significatur, in figuram Christi“ .
Contra allegoristas alexandrinos notat: Ex Scriptura discimus, „quando et quae allegorizare oporteat in Scripturis; neque nos sumus domini harum legum, sed debemus mentem Scripturae sequi et sic figura allegoriae uti.... Haec vero lex ubique in Scriptura servatur, ut, cum allegorice loquitur, allegoriae interpretationem afferat, ut ne infrenatus animus allegorizare volentium aberret et huc illuc feratur.“
91. Tandem quamquam valde praedicat, „quod Spiritus Sanctus tam multa administravit, ut eae [Scripturae Sacrae] custodirentur“ , tamen concedit multos libros Veteris Testamenti periisse . Neque Chrysostomus is erat, qui solam Scripturam fontem fidei et regulam statueret; nam apostolis „non fuit studium in scribendo; multa enim traditione non scripta proposuerunt“ . „Hinc est perspicuum, quod non omnia per epistulam tradiderunt, sed multa etiam sine scriptis. Aequaliter autem et illa et haec fide digna sunt. Itaque etiam ecclesiae traditionem fide dignam censeamus. Traditio est; nihil amplius quaere.“
In illud „Nolo vos ignorare“ 4; M 51, 247 sq.
In Ps. 9, 4; M 55, 126 sq. In Is. 5, 3; M 56, 60.
In Hebr. hom. 8, 4; M 63, 74. In 1 Cor. hom. 7, 3; M 61, 58.
In Act. hom. 1, 1; M 60, 15. In 2 Thess. hom. 4, 2; M 62, 488.