De inspiratione sacrae scripturae
p. 91
Tantum autem valuit Chrysostomi ingenium, ut posteriores Graeci in re exegetica omnes fere eius vestigia sequerentur; quo factum est, ut Chrysostomus post se venientibus mediam et rectam viam inter extremas Origenis et Theodori opiniones ostenderit.
92. Isidorus Pelusiota de Chrysostomo haec scribit: „Ioannes Byzantinae ecclesiae atque adeo ecclesiarum omnium oculus.“ „Praeclarus et celebris Ioannes omnes superat.“ „Quis est ex hominibus post ipsum natis, qui non gratiam habeat divinae providentiae, quod post ipsum natus sit?“
Quomodo ipse Isidorus cum Chrysostomo contra Theodorum sentiat, quibusdam exemplis videamus.
„Qui universum Vetus Testamentum ad Christum transferre conantur, reprehensione minime carent. Siquidem et gentilibus et haereticis illis, qui id repudiant, in sua adversum nos concertatione robur suppeditant. Nam dum ea, quae de ipso minime dicta sunt, per vim intorquent, hoc efficiunt, ut, quae de eo haudquaquam contorte dicta sunt, in suspicionem veniant... Ego vero necessario utrumque contigisse aic, nempe nec cuncta de ipso dicta esse, nec rursum de eo nullum omnino sermonem habitum fuisse.“ E. g. Ps 71, 17 „Ante solem permanet nomen eius‘ de Christo dicitur, etsi alia in eodem Psalmo de Salomone valent. „Ne igitur putemus simpliciter Dei sinceram sapientiam per prophetas futuram praesignificasse cognitionem, sed praesentibus futura contemperantes, neque si quid humile et abiectum divinoque Salvatoris in terras adventu indignum aut alienum audiverimus, omnino in ipsum dictum esse arbitremur. Sed neque magnifica illa et soli divinae maiestati convenientia de Salomone dicta esse existimemus, qui ne finem quidem vitae labe carentem sortitus est. Neque vim faciamus prophetiis, neque studio ad aequalitatem redigendi locos propheticos incidamus in scurriles verborum ineptias; sed rationabiliter et secundum historiam (καθ' ιστορίαν) dicta intellegamus et secundum contemplationem (κατὰ θεωρίαν) prophetata accipiamus. Neque ea, quae manifeste historice dicta sunt, in theoriam per vim vertamus; neque ea, quae evidenter contemplanda sunt (τὰ θεωρηθῆναι ἰφελοντα), in historiam coartemus, sed utrique generi convenientem et aptum sensum accommodemus. Si vero talis prophetia inveniatur, quae et historiam sine inconvenientia et theoriam sine vi servet, utenda est ipsa secundum utrumque modum.“ De habitudine Scripturae ad Traditionem eodem modo loquitur atque Chrysostomus .
93. Placet hic meminisse viri eximii, qui, etsi non proprie ad „Scholam Antiochenam“ pertinet, similia principia docet et sequitur. S. Cyrillus
L. 1, ep. 146; M 78, 287.
L. 2, ep. 42; M 78, 483.
L. 4, ep. 224; M 78, 1318.
L. 2, ep. 195; M 78, 642.
L. 4, ep. 203; M 78, 1290 sq. Quomodo „Antiocheni“ distinxerint theoriam et allegoriam, vide Kilm, Die Bedeutung der antioch. Schule 57 sq 125 sqq.
L. 3, ep. 106; 78, 814.