De inspiratione sacrae scripturae
p. 92
Hierosolymitanus in catechesi quarta „brevi compendio summa necessariorum dogmatum capita percenset“, quorum undecimum est „De divinis Scripturis“ . Postquam enim varios fidei articulos exposuit, ita pergit n. 23:
„Ista vero nos docent divinitus inspiratae Veteris et Novi Testamenti Scripturae. Unus est enim utriusque Testamenti Deus, qui Christum conspicuum factum in Novo praenuntiavit in Vetere, qui per legem et prophetas nos ad Christum paedagogi more perduxit. . . . Studiose quoque disce, et quidem ab ecclesia, qui sint Veteris Testamenti libri, qui vero Novi; neque mihi quidquam apocryphorum legas. Qui enim [catechumenus] ea, quae ab omnibus agnita (ὁμολογούμενα) sunt, nescis, quid circa dubia (ἀμφιβαλλόμενα) frustra fatigaris? Lege divinas Scripturas, viginti duos illos libros Veteris Testamenti, quos septuaginta duo interpretes transtulerunt.“ Narrata historia miraculosa huius interpretationis ait: „Ex Spiritu Sancto divinarum Scripturarum a Spiritu Sancto dictarum versio confecta est. Harum lege libros viginti duos, sed cum apocryphis nihil commune habe. Eos solos studiose meditare, quos etiam in ecclesia cum fiducia legimus. Multo te prudentiores et religiosiores erant apostoli et veteres episcopi, ecclesiae rectores, qui eos tradiderunt. Tu ergo, filius ecclesiae cum sis, noli leges transgredi.“
Enumerat libros Veteris Testamenti eos, quos supra indicavimus (n. 21), etsi ordine nonnihil mutato. Scripta Novi Testamenti omnia enumerat praeter Apocalypsim .
94. Auctor Scripturae. est Spiritus Sanctus.
„Quis est alius, qui cognoscat profunda Dei, nisi solus Spiritus Sanctus, qui divinas Scripturas elocutus est. . . . Quid igitur operose inquiris, quae ne Spiritus Sanctus quidem in Scripturis scripsit? Qui ea, quae scripta sunt, non nosti, in iis, quae scripta non sunt, occuparis? Multae quaestiones sunt in divinis Scripturis; quod scriptum est, non comprehendimus; quid in iis, quae scripta non sunt, occupamur?“ „Ipse Spiritus Sanctus elocutus est Scripturas, ipse de se ipso quoque dixit; quaecumque voluit, seu quaecumque capere potuimus. Dicamus ergo, quae ab ipso dicta sunt; nam quae ille non dixit, nos non audemus. . . . Ille et in prophetis, ille et in apostolis in Novo Testamento. Odio habeantur, qui Sancti Spiritus operationem separare audent. Unus Deus Pater, Veteris et Novi Testamenti Dominus; et unus Dominus Iesus Christus, qui in Vetere prophetatus est et in Novo advenit; et unus Spiritus Sanctus, qui per prophetas de Christo praedicavit et post adventum Christi descendit eumque demonstravit. Nemo igitur a Novo Testamento Vetus separet; nullus dicat. alium ibi, alium hic Spiritum esse; alioquin offendet in ipsum Spiritum Sanctum, qui cum Patre et Filio honoratur.“
Cave autem, ne male intellegas Cyrillum monentem nihil de Trinitate dicendum, quod scriptum non sit. His enim verbis non reicit Traditionem, sed „illuminandos“ exhortatur, ut simplici fide accipiant,
M 33, 494 sqq.
M 33, 494 sqq. Ceterum Cyrillus libris quoque deuterocanonicis utitur, ut ibidem p. 284 ostenditur.
Catech. 11, 12; M 33, 706.
Ib. 16, 2 3 4; M 33, 919 sq.