De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 93

quae revelata sunt, neve noxia curiositate velint divina mysteria penetrare. Ab ecclesiastica Traditione recipiendos esse ipsos libros sacros diserte docet. Ex Traditione hausit, quae proponit de signo crucis, de exorcismis, de chrismate, de benedictionibus, alia similia .

95. Distinguit Cyrillus inter litteralem expositionem Scripturae, quae sola ad argumentandum utilis sit, et „theoreticam exegesim“, quae aedificationi serviat. E. g. „Convenimus nunc non ad Scripturarum exegesim theoreticam faciendam, sed ad confirmandos nos circa ea, quae credidimus.“ Multa vero, quae in Psalmis vel apud prophetas leguntur, litteraliter et directe de Christo dicta esse docet et ut argumenta certa contra Iudaeos adhibet.

Iudaei „suis ipsorum prophetis contraria sentiunt, qui in Scripturis divinis aiunt: Dominus dixit ad me, Filius meus es tu, ego hodie genui te“; et tamen Iudaei nolunt admittere Christum Filium Dei . „Optimum fuerit eam Iudaeis interrogationem proponere: Veraxne sit Isaias propheta, dum ait Emmanuelem ex virgine nasciturum, an mendax? Si quidem illum ut mendacem criminentur, vihil mirum; mos enim illis prophetas non solum quasi mendaces insimulandi, sed et lapidibus opprimendi. Sin verax propheta fuerit, ostendite Emmanuelem“, qui non potest esse alius nisi Iesus, filius Mariae . Canticum canticorum litteraliter de Christo et ecclesia interpretandum esse censet . Postquam ex Cantico inter alia de resurrectione Christi plura exposuit, ita concludit: „Quando vero inobsequentes Iudaeos non permovent divinae Scripturae, ipsique omnium, quae scripta sunt, obliti resurrectioni Iesu contradicunt, optimum fuerit sic eos affari: Qua ratione, cum Eliseum et Eliam mortuos excitasse asseratis, Salvatoris nostri resurrectioni obnitimini? . . . Atqui illud scriptum est. Et hoc quoque scriptum. Cur ergo alterum amplectimini, alterum vero reprobatis? Hebraei priora illa scripserunt; omnes quoque apostoli Hebraei fuerunt. Quidni ergo Iudaeis creditis? Matthaeus, qui evangelium scripsit, hebraica illud lingua conscripsit. Paulus praedicator Hebraeus ex Hebraeis, et duodecim apostoli Hebraei omnes. Deinde quindecim Hierosolymorum episcopi ex Hebraeis continua successione sunt constituti. Qua igitur ratione, dum vestra admittitis, nostra reicienda arbitramini, eaque ab Hebraeis vestri generis scripta?“

Art. VI.

DE SCRIPTORIBUS GRAECIS POSTERIORUM SAECULORUM.

96. S. Ioannes Damascenus priorum doctorum dicta compendiose collegit. Testimonium huius rei maxime sunt „Sacra Parallela“ , quae constant Sacrae Scripturae, Patrum aliorumque scriptorum dictis

Cf. ib. 287 sqq. Ib. 13, 9; M 33, 783 sq. Ib. 7, 2; M 33, 606.

Ib. 12, 2; M 33, 727; cf. ib. 21 sqq; M 33, 754 sqq.

E. g. Catech. 14, 9 sqq; M 33, 834 sqq.

Ib. 14, 15; M 33, 843 sq.

Cf. Karl Holl, Die Sacra Parallela des Joh. von Damascus, Leipzig 1897.