De inspiratione sacrae scripturae
p. 94
de rebus imprimis moralibus. In hoc opere, quod ad nos non pervenit nisi mutilum, sub littera θ tit. III. testimonia proponuntur „de divinis oraculis, et quod ea audire et meditari oporteat“ .
Studium Sacrae Scripturae Damascenus valde commendat. „Unus atque idem Deus est, quem tum Vetus tum Novum Testamentum praedicat. . . . Per Spiritum igitur Sanctum et lex et prophetae et evangelistae et apostoli et pastores et doctores locuti sunt. Omnis igitur Scriptura divinitus inspirata est et valde utilis. Quapropter optimum est et animae maxime proficium scrutari Scripturas. . . . Sciendum porro est viginti duos libros esse Veteris Testamenti [ut supra n. 21].“ Dicit postea additos esse libros Sapientiae et Ecclesiastici, non tamen pari honore habitos cum reliquis. In Novo Testamento nostrum sequitur canonem, sed addit: „Canones denique sanctorum apostolorum, per Clementem concinnati.“
„Laudabilis est Scripturarum perscrutatio. Sed hic diligenter animum attendite. Impossibile est, dilectissimi, mentiri Deum. Unus porro Deus est, unus Veteris et Novi Testamenti legislator, qui multifariam multisque modis olim locutus est patribus in prophetis, et in novissimis temporibus in Filio suo unigenito. Vestrum sensum adhibete. Non mea verba sunt, sed quae Spiritus Sanctus per sanctum apostolum effatus est.“
„Quia autem apostoli plurima nobis sine scriptis tradiderunt“ , ideo „eodem honore omne tum Vetus tum Novum Testamentum, et sanctorum et probatorum Patrum sermones prosequimur.“ Unde saepe „Manichaeos“ vituperat, quod contra sacram Traditionem exponunt Scripturam.
Ceterum in naturam inspirationis non accuratius inquirit, sed solum discrimen indicat, quod inter veros et falsos prophetas intercedit. „Apostolus differentias ponit, et primam quidem hanc, hunc [verum] prophetam illuminatum a Spiritu ordinate loqui, pseudoprophetam vero furentem et obtenebratum a spiritu in eo inexistente ad loquendum agi. Secundum autem est, quod propheta, quando Iesum vocat Deum, verus est; qui vero hoc non facit, sed anathematizat, mendax est.“
97. Cum posteriores theologi graeci doctrinam inspirationis non amplius expoliverint, sed Patrum dicta repetiverint, superfluum videtur longam eorum seriem texere. Ne igitur postea ad eos redeundum sit, iuverit hic, ordinem temporis anticipando, uno alterove exemplo posteriorum sententiam illustrare, idque imprimis verbis viri inter Graecos catholicos clarissimi.
Cardinalis Bessarion inter alia haec scribit:
In vertendis „sacris litteris non modo verba ipsa custodiri, sed ordo quoque verborum, quoad eius fieri potest, servari debet. Siquidem in Sacra Scriptura etiam ordo ipse verborum, ut Hieronymus ad Pammachium scribens inquit, mysterium est; periculosum est enim aliquid in ea mutare, nisi pro-
M 96, 11 sqq. De fide 4, 17; M 94, 1175 sqq.
De imag. or. 1, 7; M 94, 1290. De fide 4, 16; M 94, 1174.
De imag. or. 2, 10; M 94, 1294, In 1 Cor. 12, 2 3; M 95, 663.