De inspiratione sacrae scripturae
p. 95
prietas linguae, in quam fit translatio, tantam interim observantiam non patiatur. Tunc enim licet diversorum verborum ambitu eandem fideliter repraesentare sententiam. . . . Neminem praeterea latere debet sacros libros Veteris Novique Testamenti ab ipsis ecclesiae nascentis exordiis apud Latinos tum ex Hebraeo, ut veteres, tum e Graeco, ut ei novos et veteres, per septuaginta interpretes editos fuisse longo ante Hieronymum tempore, trecentis scilicet et amplius annis. Qua editione sancta latina ecclesia tunc utebatur, eamque veteres sanctissimi doctores Cyprianus, Hilarius, Augustinus, Hieronymo coactaneus, immo vero illo sene ipse iuvenis, exposuere. Multos praeterea fuisse sacrarum litterarum e Graeco in Latinum interpretes testatur Augustinus. . . . Hanc tantum Scripturam multo post tempore superveniens Hieronymus, egregius doctor, denuo veterem ex hebraeo, novam e graeco fonte traduxit. Qua in re etsi multis praebuit latrandi contra se causam, multa tamen aliter, quam edita a prioribus fuerant, dictavit et, ut ipse dicit, emendavit atque correxit, nec ceteras solum Scripturae partes, sed ipsa quoque evangelia. . . . E quibus omnibus luce clarius apparet, liceatne et pium an nefas sit Sacram Scripturam ex alia translatam lingua ad originalis linguae, unde traducta est, veritatem reducere. Post haec memoria repetenda sunt, quae sancti doctores de profundo multiplicique Sacrarum Scripturarum intellectu edixerunt, quanta de varia eiusdem dicti expositione non modo sentiunt, verum etiam prae se ferunt, exponentes eas multiplicibus variisque sententiis. Hinc est, quod Sanctam Scripturam profundissimo comparant pelago, ex quo quantumlibet aquae haurias, plus tamen semper est, quod superest. Idcirco eam asserunt plures diversasque expositiones suscipere, omnes tamen veras. . . . Cum sacrum Ioannis evangelium Ioannes ipse apostolus et evangelista, Spiritus Sancti gratia plenus, graeco sermone scripserit, nulli dubium esse debet, quamlibet translationem, originali litterae minime respondentem, non rectam esse. . . .
Hisce Bessarion, etsi non directe de inspiratione disserit, perspicue manifestat SS. Patrum de natura sacrorum librorum Traditionem a posterioribus Graecis catholicis fideliter servatam esse.
98. Nec minus id valet de Graecis schismaticis, qui in hac quaestione a Latinis nullo modo recesserunt.
Photius, schismatis auctor, praeter alia de sacris litteris scripsit, ut ipse ait, trecenta capita (sunt in editione Hergenröther 324), quae dicuntur „Amphilochia“, quia opus dedicatum fuit Ampuilochio Cyziceno, Photii amico. Continentur in hoc libro solutiones apparentium enantiophoniarum seu contradictionum Sacrae Scripturae. Veras enim contradictiones Photius non admittit.
„Quodsi forte aliquis Sancti Spiritus instinctu dicat, praedictas offensiones declinandi causa, plerasque earum, quae in divina Scriptura videntur, contradictiones inscitia malitiave eorum fieri, qui textus illos impugnant, id, inquam, recte admodum iusteque dicetur.“ Nam Spiritus Sanctus est auctor
In illud: Si eum volo manere Io 21, 22; M 161, 626 sq.
Ad Amphil. q. 1; n. 11; M 101, 59.