De inspiratione sacrae scripturae
p. 96
eorum, quae in Scriptura leguntur. Et si e. g. Moyses loquitur, „potius communis omnium creator et legislator per ipsum loquitur“ . Deus autem sibi non contradicit.
In interpretanda Scriptura non est sine ratione recedendum a sensu litterali, quemadmodum agunt allegoristae, qui e. g. in historia peccati originalis „tragoediam totam iuxta proprium propositum dividentes et exponentes mutaverunt in formas et conceptus, quales voluerunt, et negantes ea, quae vere facta sunt et in suis consequentiis usque nunc subsistunt et videntur, destruunt, et multorum aures delectabilibus et iucundis verbis alliciunt. . . . Sed hos habeat Origenes et Origenianus chorus. . . . Noster vero Gregorius theologus . . . contra Origenis opinionem homines convertere quam maxime studet“ .
Neque tamen ex altera parte litterae serviliter inhaerendum est. Hoc valet quoad multa praecepta veteris legis; nam „divus Moyses talia mandans praecise voluit significare non esse nudae locutioni litterae inhaerendum nec superficiali interpretationi acquiescendum . . . sapiens ille legislator aperte indicat, quod aliter littera apparenter suggerit, tamquam velamentum obductum absconditarum contemplationum, aliter Spiritus divina sapientia, in profundo abscondita, a qua et Iudaeorum et iudaizantium haereticorum multitudo deficiens nondum cessat magno et molesto errore circumagi“ . „Cerne, sodes, quot in partes dividat et dispertiat divinam caelestemque adoptionis gratiam illa verborum, ut saepe diximus, inconsiderata observantia, et quod quidam nolunt in profundum veritatis descendere.“ Cum S. Paulus dicat (1 Cor 9, 9) illa verba: „Non alligabis os bovi trituranti‘ (Dt 25, 4) non esse signum curae, quae sit Deo de bobus, ostendit, „quo pacto debeat sacrarum litterarum sensus investigari, neque pro obvia verborum notione, ubi recta ratio repugnat, in re praesertim facili, in errorem abduci. . . . Quare divi Pauli methodus . . . iis, qui radios sapientiae inde emicantis aspicere possunt, admirabile documentum esse potest, quomodo Spiritus Sancti dicta secundum Spiritum componenda sint“ . Duplex igitur est interpretatio: „altera ad litteram vadit et per sensibilia dirigitur; altera vero potius ad theoriam vult sursum elevari. Illa igitur praevium iter parat, qua ratione ipsa locutio et sensus magis praevalet. . . . Quae vero ad theoriam potius spiritum attollit, haec vellet cum hortatione etiam praxim coniungere“ . „Fons aquarum animae utilium ac salutarium sacra eloquia sunt, et quanto magis ea meditationibus fodimus, tanto copiosiores inde gratiae scaturiunt.“ Et mutuo „sacrorum eloquiorum oracula sese interpretantur“ . Sed etiam insistendum est orthodoxae traditioni, nisi quis velit omnia confundere .
99. Inter theologos schismaticos medii aevi eminet Euthymius Zingabenus, qui scripsit magnum opus, quo contra varios haereticos defendit
Ad Amphil. q. 1, n. 3; M 101, 50.
Ib. q. 70; M 101, 489. Ib. q. 113; M 101, 663 sq. 670.
Ib. q. 43, n. 5; M 101, 307. Ib. q. 30; M 101, 223 sq.
Ib. q. 49; M 101, 406 sq. Ib. q. 42; M 101, 295.
Ib. q. 39; M 101, 271. Ib. q. 64; M 101, 423.