De inspiratione sacrae scripturae
p. 97
dogmata christiana, maxime de Trinitate et Incarnatione. Vocatur hoc opus „Panoplia dogmatica“. Sub titulo 24 eundem esse docet Deum Veteris et Novi Testamenti.
„Si mali [dei] Vetus Testamentum, cur eius librum seu librum Isaiae prophetae accipere voluit is, qui ad malum evertendum venerat, eaque multis audientibus legere, quae de se praedicta fuerant? Neque vero solum legit, sed etiam testimonio suo comprobavit: Haec, inquiens, nunc expleta sunt in auribus vestris (Lc 4, 21)... Si malus antiquae legis est auctor, cur bonitatis fons ait: Scrutamini Scripturas, quoniam in ipsis invenietis vitam aeternam (Io 5, 39)? Quo quidem loco Moysis et aliorum prophetarum Scripturas intellegit.“
„Nisi ex divina inspiratione essent mosaica et prophetica scripta, quomodo Salvator iis, qui cum Cleopha erant, post resurrectionem suam inde reprehensionem infert, dicens: O stulti et tardi corde ad credendum in omnibus, quae locuti sunt prophetae“ (Lc 24, 25 sqq) . Multa talia colligit Euthymius ad ostendendum libros sacros et cetera instituta Novi et Veteris Testamenti eundem Deum habere auctorem.
Unde ad Spiritum Sanctum referendum est, quod scriptum sacrum longius vel brevius est.
„Longior [Psalmus nonus] est, ita disponente Sancti Spiritus sapientia, quae nec breves omnes Psalmos esse voluit neque omnes in longum extendit, sed opus quoddam varium reddidit, longitudine pigritiam excitans et brevitate laborem mitigans... Sciendum autem est, quaedam in sacris litteris accipi debere secundum historiam, ut ea: In principio creavit Deus caelum et terram (Gn 1, 1); quaedam secundum sensum anagogicum solum, ut illud: Fons aquae tuus tibi sit uni (Prv 5, 18)... quaedam denique secundum historiam simul et anagogicum sonsum, ut ea, quae de aeneo serpente, quem erexit Moysis, traduntur. Nam et revera contigerunt et in typum Christi accipiuntur.“
Verba Psalmi (44): „Lingua mea calamus scribae velociter scribentis“, sic interpretanda sunt: „Quemadmodum calamus scribentis manui inservit, et ille tantum movetur, quo manus illum impulerit, ita et lingua mea summo illi scribae, Sancto nimirum Spiritui, calami cuiusdam vicem praestat et eo tantum movetur, quo Spiritus eam direxerit.“
Sed quia omnia fere, quae Euthymius profert, apud S. Ioannem Chrysostomum leguntur, plura allegare superfluum est.
100. In „Confessione orthodoxa“, quae apud schismaticos maxima auctoritate fruitur, in interrogatione quarta haec leguntur:
„Oportet, ut orthodoxus Christianus teneat firmiter et sine ullo dubio, quod omnes articuli fidei orthodoxae et universalis ecclesiae sint traditi a Domino nostro Iesu Christo, idque mediantibus apostolis ecclesiae, quos oecu-
Panoplia dogm. tit. 24; M 130, 1226. Ib. 1231.
In Ps. 9, 1; M 128, 139. In Ps. 40, 2; M 128, 490.