De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 98

menica concilia interpretata sunt et approbarunt, et ut credat, sicut praecipit apostolus dicens: ,Itaque, fratres, state et tenete traditiones, quas didicistis sive per sermonem sive per epistulam nostram'. . . . Ex quibus palam fit, quod articuli fidei habeant confirmationem et approbationem partim a Sacra Scriptura et partim a traditione ecclesiastica et a doctrina synodica sanctorum Patrum. Quod manifestum faciens Sanctus Dionysius sic dixit: Substantia eius, quae in nobis est, hierarchiae sunt verba divinitus tradita. Maxime autem veneranda verba ea dicimus, quae ab initiatoribus nostris divinitus inspiratis in hagiographis et theologicis Scripturis tradita sunt; dein et ea, quae ab illis sanctis viris . . . extra Scripturam duces nostri didicerunt. Itaque dogmata dupliciter se habent; alia tradit Scriptura, quae continentur in theologicis libris Sacrae Scripturae; et alia sunt dogmata tradita oraliter ab apostolis, et haec exponuntur a synodis et Sanctis Patribus. In his duobus fides fundata est.

Eadem ratione nostra quoque aetate schismatici Scripturam inspiratam et traditionem apostolicam ut fundamentum fidei agnoscunt et praedicant .

ART. VII.

DE SCRIPTORIBUS SYRIACIS.

101. Non omnino praeterire licet doctores syros. Hi enim, etsi dissertationes de inspiratione Sacrae Scripturae non ediderunt, communem tamen ecclesiae fidem egregie testantur.

Ordiendum autem videtur a S. Ephraem, tum quia est maximus doctor Syrorum, tum quia sequitur principia exegetica Scholae Antiochenae, seu potius haec principia per Lucianum presbyterum e Schola Edessena, cuius praecipuum decus et ornamentum Ephraem est, Antiochiam transplantata sunt.

Valde commendare solet Ephraem studium Sacrae Scripturae. Ita ab initio sermonis de transfiguratione Christi :

„Ex agro procedit messis gaudium, ex vinea fructus ciborum, et ex Scripturis doctrina vivifica. Ager ad unum tantum tempus messem praebet, et vinea ad tempus unam vindemiam; Scriptura vero semper, si legitur, edit doctrinam vivificam. Ager, si demessus est, cessat, vinea post vindemiam infirmata est; Scriptura vero, etsi cotidie demetitur, spicae tamen interpretum in ea numquam deficiunt. Et cotidie vindemiatur, et botri spei in ea repositae non deficiunt. Accedamus igitur ad hunc agrum, et sulcis eius vivificis fruamur, et ex eo spicas vitae, verba Domini nostri Iesu Christi, metamus.“

Episcopum mortuum laudat: „Mitis ut Moyses minavit gregem suum et Sacram Scripturam ut columnam ignis ante oculos eius posuit.“ Et iterum:

Schelstrate, Acta orientalis ecclesiae I, Romae 1739, 416 sq.

Hoc quibusdam exemplis illustrat F. Kattenbusch, Lehrbuch der vergleichenden Confessionskunde, Freiburg 1892, 290 sqq.

Cf. de hoc sermone Pius Zingerle, Ausgewählte Schriften des hl. Ephraem I, Kempten 1870, 231 sqq. Ephraem, Opera graece et latine II, Romae 1743, 41.

Carm. funebre 1; Opera syriace III 225.