De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 99

„Os utriusque Testamenti, exponens Spiritus Sancti libros, explicans vitam novam.“ Monachos autem monet: „Multam vestram ad bonum propensionem considerantes et desiderium consummatae virtutis videntes, breviter exhortationem facere non recusavimus, ex ipsis Scripturis divinitus inspiratis argumenta cogitationum sumentes, sinulque ipsa Scripturae testimonia ad plenam indubitatae fidei confirmationem apposuimus. . . . Finis pietatis propositus est credere secundum sanctas evangeliorum et ceterarum Sacrarum Scripturarum annuntiationes, dantes se ipsos ad omne opus bonum et ad omnem virtutis exercitationem.“

102. Quia verba Scripturae sunt ipsius Christi et Spiritus Sancti verba, is, qui negat doctrinam Scripturae, e. g. resurrectionem mortuorum, ipsum Christum et Spiritum Sanctum negat.

„Quo pacto audes, miser, contueri caelum? Et Christum a te violatum invocare? Qua fiducia, miser, te ipsum Christianum nuncupas? Christum sprevisti, Spiritum Sanctum contumelia affecisti. Quomodo te manifestabis apostolis et prophetis, miser, qui annuntiarunt nobis resurrectionem, et in omnes fines terrae? Quomodo iam ingredi audebis ecclesiam, ubi Isaias propheta exclamat, dicens: Resurgent mortui? . . . Omnia in Vetere et in Novo Testamento scripta falsa sunt, quemadmodum dicis. . . . Vides, miser, quot sanctos mendaces impuro tuo ore feceris, neque sanctos tantum, sed et Dominum omnium sanctorum. . . . Clamat Dominus per prophetas et per apostolos et per evangelica, et ex multis pauci attendunt. . . . Vae iis, qui contumelia afficiunt Scripturas Sacras!“ Sed illi, „qui puro mentis oculo Scripturas legunt vel eas attente audiunt, sensum verborum earum assequuntur“ .

103. Libros historicos historice esse interpretandos, contra Origenistas inculcat. In illa verba: „In principio creavit Deus caelum et terram“ haec notat:

„Nemo in opificio sex dierum allegoricas interpretationes quaerendas esse contendat. Sed neque fas est . . . existimare ea nomina esse sine rebus, aut non ipsas res, quas illa proprie significant, designare, sed alias. Immo vero sicut caelum et terram in principio creata fuisse legentes, intellegimus eadem fuisse verum caelum et veram terram, neque aliud quidpiam his vocabulis significari, ita reliquas etiam rerum ordinationes et opera, quae secuta sunt, adeo vanas appellationes non esse credamus oportet, ut rerum naturas nominum proprietati planissime consentire fateamur.“

Contra vero anthropomorphicae locutiones de Deo dictae tropice intellegendae sunt. Distinguere enim oportet, utrum Deus velit naturam suam nobis explicare, an suam erga homines misericordiam manifestare. Si Spiritus Sanctus loquens de dolore suo ob hominum casum voluit de divina essentia sua loqui, naturam suam accusavit, id quod admitti nequit, „cum certum sit eam nulli aegritudini perturbationi-

Carm. 11; ib. 241. Institutio ad monachos; Opera graece III 325.

De resurrectione mortuorum; Opera graece III 128 sqq.

In Is. 26, 10; Opera syriace II 344. In Gen. 1, 1; Opera syriace I 6.