De inspiratione sacrae scripturae
p. 100
que obnoxiam esse. Sed scribens mortalibus, ne ipsum contristarent, prudenti arte [locutionis metaphoricae] usus est ad insinuandum velle se ea, quae sibi attribuebat, misericorditer in nos refundere“, i. e. efficere, ut nos peccata detestemur .
Multa quoque praecepta mosaica praeter sensum litteralem habent significationem mysticam.
„Exercitium purarum virtutum solum commendans, beatus Moyses figurali lege ostendit non debere animum duplici sententiae obsequi, bonae et malae, sed bonae tantum, neque debere nos duplices fructus in nobis colere, bonos et malos, sed unice utilibus operam dare, a malis vero plane abstinere. Ait autem per aenigma (Dt 22, 10 11): Non iunges in area tua diversi generis animalia, veluti bovem et asinum, sed generis eiusdem iungens triturabis messem tuam. Hoc est, ne in area cordis tui virtus et pravitas in unum operationem exerceant, sed sola virtus.“ Similiter ibidem alia in eundem sensum explicat . Sic saepe expositioni litterali appendit „allegoriam“, i. e. moralem applicationem, e. g. in 1 Reg. 8 .
104. Maxime vero typicum sensum saepe effert. Ita in Is 9 ait:
Propheta „tempora indicat Taglatphalasaris, qui decem tribuum captivitatem primus inchoavit, atque Salmanasaris, qui eam consummavit... Significat propheta Israelitas ultra Iordanem habitantes cum universa Galilaea gentium in alienas terras transmigraturos... Hoc vaticinium in Domino completum est, qui in Galilaea, regione praedictis tribubus attributa, coepit promulgare salutis evangelium suamque doctrinam miraculis et signis confirmare... Tametsi quae hoc loco leguntur, nonnulla ad Ezechiam pertineant, sunt tamen multa, quae in illum nullo modo quadrant, sed et illa ipsa, quae ad Ezechiam referri possent, iuxta arcanum et mysticum sensum ad illius Dominum ex eiusdem stirpe nasciturum traducenda sunt.“
In hymno nono de ecclesia legimus: „Testamentum Moysi evangelium exspectabat. Vetus velut alis translatum requievit in Novo Testamento. Prophetae effuderunt in Christum praeclaras suas figuras; sacerdotes et reges mirabiles suos typos, ea omnia in omnem eius personam effuderunt... Et si adeo obcaecati forent, ut dicerent typos et figuras Scripturarum illi, qui venturus est, reservari, pudore publice afficerentur, cum Christus iam venerit.“ Alibi Christum alloquitur: „Figuras sparsas collegisti e libro legis ad depingendam puchritudinem tuam, et protulisti effigies in evangelio tuo datas simulque virtutes et signa in natura existentia; miscuisti colores ad depingendam imaginem tuam. Te considerasti et depinxisti. O pictor! quo etiam Pater depictus est: duo, unus ab altero, depicti sunt.“
105. Aphraates episcopus, aliud lumen ecclesiae syriacae, eadem fere ratione, qua S. Ephraem, utitur Sacra Scriptura. Atque pleni
Adversus haereses sermo 31; Opera syriace II 509 sq.
Instit. ad monach.; Opera graece III 331. Opera syriace I 463.
Opera syriace II 35 sq.
Hymni et Sermones; Ed. Lamy IV, Mechliniae 1902, 498.
Ib. hym. 28; 588.