De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 101

quidem sunt sermones eius testimoniorum biblicorum, in quibus explicandis fideliter sensui litterali inhaeret. Sed theoreticas expositiones de dignitate Scripturae paucissimas habet.

Ait e. g.: „Quicumque Scripturas Sacras cum priores tum posteriores in utroque Testamento legit, erudiri cupiens, hic discit et docere potest. Si vero de iis, quae non valet intellegere, iurgium committat, ipsius animus disciplinam non recipit. Si igitur quaestiones reppererit suis viribus sublimiores, quarum significationes non percepit, ita dicat: Quaecumque scripta sunt, optime scripta sunt; at eorum intellegentiam assequi nequeo.... Simile est enim verbum Dei margaritae; sub qualibet inspectatione eam convertas, iucundam praebet speciem. Recordare, o discipule, quid dicat David: Ab omnibus praeceptoribus meis edoctus sum (Ps 118, 99). Et rursum apostolus ait: Omnem Scripturam, quae in Spiritu Dei est, lege (2 Tim 3, 16). Proba omnia; quod bonum est, tene, et omne, quod malum est, fuge (1 Thess 5, 21 22). Si enim vita hominis per spatium omnium dierum mundi, ab Adam usque ad consummationem temporum prolataretur, et sedens Scripturas sanctas meditaretur, totam intellegentiam altitudinis verborum non contingeret. Ut in decimo sermone scripsi, Dei sapientiam nemo potest assequi.... Haec pro parvitate mea scripsi... discipulus Scripturarum Sanctarum.“ „Verba autem nostra audientibus utilitatem proferent, quia nihil contrarium legi vobis scripsimus nec furtivum thesaurum ad vos misimus, sed de semine et conspersione Scripturarum Sanctarum.“ Ceterum „Scripturas Dei discere ac legere non sufficit, sed ipsas oportet efficere.“

Dedit quidem Deus legem Moysi „misitque de Spiritu suo in prophetas“ . Nihilominus deficientes erant lex et prophetae.

„In quo vero deficiebant lex et prophetae, ut adimpleri deberent? nisi quod absconditum manebat in iis Testamentum, quod est ipsum promissionis verbum. Non enim obsignatum fuit Testamentum illud Moysi datum, donec veniret hoc Testamentum posterius, quod et prius est, quodque ante promissum posterius consignatum fuit, mortuo illo, qui Testamentum protulerat, et confirmata sunt duo Testamenta, fecit utraque unum, et legem praeceptorum mandatis suis abrogavit.“

Ideo Aphraates saepe ostendit, quomodo vaticinia et typi veteris legis in Christo impleta sint .

106. Multum nocuerunt ecclesiae syriacae bella cum externa tum interna. Haereses Nestorianismi et Monophysitismi eam laceraverunt, bella vero inter Romanos et Persas gesta malis mala cumulaverunt. Unde factum est, ut Schola Edessena mox periret; Nisibi quidem similis Schola diutius perseveravit, sed haec sedes erat Nestorianismi.

Nihilominus circa dogma inspirationis et Nestoriani et Monophysitae cum Catholicis consentiebant. Quare sufficit singula ex hac et illa haeresi exempla proponere.

Aphraatis Demonstrationes; Ed. J. Parisot, Parisiis 1894, demonstr. 22, 1046 sq.

Demonstr. 14, 718. Ib. 14, 654. Ib. 1, 43. Ib. 2, 58.

Cf. p. 15 sqq 515 sqq 778 sqq 803 sqq.