De inspiratione sacrae scripturae
p. 102
Iacobus Sarugensis. Batuarum episcopus, monophysita (de cuius orthodoxia aut heterodoxia olim multum disputatum est), sententiam suam satis indicat in homilia „De velamine super faciem Moysis posito“.
„Velamen super faciem Moysis positum significat occultos esse sermones propheticos. Ideo velavit Dominus faciem Moysis, ut esset typus prophetiae velatae. Pater possedit Filium in abscondito, cuius notitiam mundo annuntiare et per prophetias de Dilecto suo loqui volebat. Velavit igitur Moysen, ut esset figura prophetiae, et ut omnis propheta, qui in terra ad loquendum prodiret, non ignoraret verba sua audientibus esse velata, et mysterium latere in sermonibus suis, quod capere non possent nisi initiati. Quare in prophetia clamabat: Mysterium habeo, mysterium habeo! ut mundus perciperet in prophetia mysteria esse eiusque dicta et facta esse velata. Res ita docet, ut simul abscondat, ne cognoscantur. Aenigmata facit et mysteriose loquitur, ne mundus Filium Dei clare cognoscat. Nam populus, qui iam tum simulacra deorum multiplicabat et terram idolis replebat, cum nesciebat Deo esse Filium, quanto magis idololatriae serviisset, si de abscondito Dei Filio nuntium accepisset. Haec ei occasio fuisset multiplicandi in terra idola. Hanc autem occasionem Pater dare noluit, sed cotidie clamabat: Unus solus est Dominus, unus solus est Dominus! Filius autem eius interea a prophetis annuntiabatur, per aegnimata et similitudines de eo loquentibus. Velato et occulto modo prophetae a Spiritu inspirati occultum Filium mundo annuntiabant. Velamen illud super faciem Moysis etiam super verba eorum extendebatur, quando de Unigenito loquebantur. Splendor Moysis erat Christus, qui in eo fulgebat; sed coram Hebraeis velabatur, ne eum viderent. . . . Hoc velamen ablatum est per Dominum nostrum Iesum Christum, qui toti mundo mysteria explicavit. . . . Venit Novum Testamentum et illuminavit Vetus; iam mundus verba sine velamine intellegit.“ Antequam Christus veniret, Moyses occulte locutus est de futuris nuptiis Christi cum ecclesia (Gn 2, 23 24). Sed post nuptias factas „processit Paulus, vidit velamen, abstulit a speciosis illis [Christo et ecclesia], manifestavit et ostendit toti mundo Christum et ecclesiam esse eos, quos Moyses in spiritu prophetico figuraverat. Exclamavit apostolus, vehementer inspiratus: Hoc est mysterium magnum (Eph 5, 32). Coepit monstrare, quos figura illa velata repraesentaret, quae in prophetia vir et mulier appellabatur. Ego scio, inquit, esse Christum et ecclesiam, qui ex duobus unum facti sunt.“
107. In Schola Nisibena praevalebat Nestorianismus. Praecipuus doctor habebatur Theodorus Mopsuestenus, cui qui contradiceret, esset haereticus. Ex hac Schola pervenit ad nos tractatus quidam de Sacra Scriptura, qui inscribitur „Instituta regularia divinae legis“. Quem tractatum latine edidit Iunilius Africanus et dedicavit Primasio episcopo. Ait se accepisse has „regulas“ a Paulo quodam, qui in Syrorum Schola in urbe Nisibi docuerit. Constat tractatus duobus libris,
Homilia de velamine ante faciem Moysis; Bickell, Ausgewählte Schriften der griechischen Kirchenväter, Kempten 1872, 260 sqq.