De inspiratione sacrae scripturae
p. 103
qui in titulos subdividuntur, et quaestionibus et responsis absolvuntur. Omissis quaestionibus quaedam ex responsis excerpo.
Libri Sacrae Scripturae dividuntur in libros historicos, propheticos, proverbiales, simpliciter doctrinales. In libris historicis habetur „praeteritarum rerum praesentiumve narratio“. Sunt autem Pentateuchus, Iudicum, Ruth, Regum, Evangeliorum, Actuum. At Paralipomenon, Iob, Tobiae, Esdrae, Iudith, Esther, Machabaeorum libri duo, etsi a quibusdam adiunguntur, „non inter canonicas Scripturas currunt, quoniam apud Hebraeos quoque super haec differentia recipiebantur“. „Cum ipse Moyses dicit: ‚In principio factum coelum et terram‘, prophetico quidem spiritu dicit, sed specie narrat historica.“
„Prophetia est rerum latentium praeteritarum aut praesentium aut futurarum ex divina inspiratione manifestatio.“ Prophetici libri sunt Psalmorum, Oseae, Isaiae, Ioel, Amos, Abdiae, Ionae, Michaeae, Nahum, Habacuc, Sophoniae, Ieremiae, Ezechiel, Daniel, Aggaei, Zachariae, Malachiae. „Ceterum de Ioannis Apocalypsi apud Orientales admodum dubitatur. „Proverbialis species est quaedam figurata locutio, aliud sonans, aliud sentiens, et in praesenti commonens tempore.“ Haec species invenitur in Proverbiis Salomonis et in libro Iesu, filii Sirach. „Adiungunt quidam librum, qui vocatur Sapientiae, et Cantica canticorum.“ In hac tantum specie „licitum nobis est non textum Scripturae ipsius considerare, sed sensum, cum in ceteris tribus ita allegoriam mystice admittamus, ut narrationis fidem praesentare necesse sit, quia, si voluerimus praeter proverbialem speciem ubique allegoriam sic recipere, ut narrationis veritas infirmetur, locum damus inimicis, prout voluerint divinos libros interpretari.“ Allegoria quadruplex est: Metaphora, ut „Deus iratus est et descendit“; Parabola, quales multae sunt in evangeliis: Comparatio, ut „Simile est regnum caelorum grano sinapis“; Proverbia. „Simplex doctrina est, qua de fide aut de moribus in praesenti tempore simpliciter odocemur“ sine historia, prophetia, proverbiis. Tales libri sunt Ecclesiastes, epistolae 14 beati Pauli, beati Petri prima, beati Ioannis prima. „Adiungunt quam plurimi quinque alias, quae apostolorum canonicae nuncupantur, i. e. Iacobi una, Petri secunda, Iudae una, Ioannis duae.“
108. „Divinorum librorum auctoritas ita consideratur: Quaedam perfectae auctoritatis sunt, quaedam mediae, quaedam nullius. Perfectae sunt auctoritatis, quae canonica in singulis speciebus absolute numeravimus; mediae, quae adiungi a pluribus diximus; nullius auctoritatis sunt reliqua omnia.“ Qui sint librorum scriptores, partim ex ipsis libris, partim ex traditione discimus. „Sciendum praeterea, quod quorundam librorum penitus ignorantur auctores... quod ideo credendum est divinitus dispensatum, ut alii quoque divini libri non auctorum merito, sed Sancti Spiritus gratia tantum culmen auctoritatis obtinuisse noscantur.“
In Scriptura multi habentur typi.
„Typus sive figura est praesentium aut praeteritarum aut futurarum rerum ignotarum per opera, secundum id quod opera sunt, manifestatio.... In prophetia verbis. secundum hoc quod verba sunt, futura significantur; in typis
L. 1, c. 1 sqq; Ed. Kihn, Freiburg 1880, 471 sqq; cf. ib. 215.