De inspiratione sacrae scripturae
p. 104
autem res declarantur ex rebus. Possunt tamen haec duo ita definitione misceri, ut dicamus, quia prophetia est typus in verbis, secundum id quod verba sunt, et contra typus prophetia est in rebus, in quantum res esse noscuntur.
„Libros religionis nostrae divina esse inspiratione conscriptos probamus ex multis, quorum prima est ipsius Scripturae veritas, deinde ordo rerum, consonantia praeceptorum, modus locutionis sine ambitu, puritasque verborum. Additur conscribentium et praedicantium qualitas, quod divina homines, excelsa viles, infacundi subtilia non nisi divino repleti Spiritu tradidissent; tum praedicationis virtus, quae mundum, licet a paucis despectis praedicaretur, obtinuit. Accedunt his testificatio contrariorum, ut Sibyllarum vel philosophorum, expulsio adversariorum, utilitas consequentium, exitus eorum, quae per acceptiones et figuras praedictionesque praedicta sunt; ad postremum miracula iugiter facta, donec Scriptura susciperetur a gentibus, de qua hoc nunc maxime ad miraculum sufficit, quod ab omnibus suscepta cognoscitur.“
Maxime in iis, quae Iunilius, vel potius Paulus, de canone disserit, Theodorus Mopsuestenus loquens percipitur. Ceterum haec „Instituta regularia“ medio aevo fuerunt in usu frequenti tamquam utilis quaedam in Sacram Scripturam introductio .
ART. VIII.
DE POSTERIORIBUS PATRIBUS LATINIS.
109. Vinculum quoddam uniens Orientem cum Occidente est S. Hieronymus , qui hebraicarum, graecarum, latinarum litterarum erat peritissimus et multos thesauros spirituales ab Orientalibus ad Latinos et a Latinis ad Orientales transtulit. Maxima eius laus est in versione et interpretatione Sacrae Scripturae.
Scripturae diligens studium omnibus commendare solet. Nepotiano scribit: „Divinas Scripturas saepius lege, immo numquam de manibus tuis sacra lectio deponatur.“ Ad Eustochium virginem: „Tenenti codicem somnus obrepat, et cadentem faciem pagina sancta suscipiat.“
Laetam matronam docet Paulam filiam ita educare, ut eam „nusquam alibi reperiant nisi in adyto Scripturarum, prophetas et apostolos de spiritualibus nuptiis sciscitantem... Reddat tibi pensum cotidie de Scripturarum floribus carptum... Pro gemmis et serico divinos codices amet... Discat primo Psalterium, his se canticis avocet, et in Proverbiis Salomonis erudiatur ad vitam. In Ecclesiaste consuescat, quae mundi sunt, calcare. In Iob virtutis et patientiae exempla sectetur. Ad Evangelia transeat, nunquam ea positura de manibus... Caveat omnino apocrypha.“ Ratio autem, cur adeo commendandum sit Scripturae studium, haec est, quod „in Sanctarum Scripturarum testimoniis cotidie credentibus loquitur Deus“ .
L. 2. c. 16; 509 sq. L. 2. c. 28; 527.
Cf. Kihn, Theod. von Mops. und Iunilius Afric. 314 sqq.
Cf. L. Sanders, Etudes sur S. Jérome, Bruxelles 1908, 121 sqq.
Epist. 52, 7; M 22, 583. Ib. 22, 17; M 22, 404.
Ib. 107. 7 9 12; M 22, 874 sqq. Ib. 133, 13; M 22, 1160.