De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 105

Quare iis, qui ipsi emendationem Scripturae obiciebant, respondere se ait: „Non adeo me hebetis fuisse cordis et tam crassae rusticitatis, ut aliquid de dominicis verbis aut corrigendum putaverim, aut non divinitus inspiratum, sed latinorum codicum vitiositatem, quae ex diversitate librorum omnium comprobatur, ad graecam originem, unde et ipsi translata non denegant, voluisse revocare.“ „Omnes historiae Scripturarum, quas in terra gestas Spiritus Sanctus enumerat.“ „Scripturae a Spiritu Sancto conscriptae sunt et editae.“ Quia ab uno Spiritu ut principali auctore conscripta, tota Scriptura, non obstante multiplicitate humanorum scriptorum, unus liber est. Ideo Apc 5, 1 sqq sermo est de uno libro, quem leo de tribu Iuda aperuit. „Leo autem de tribu Iuda Dominus Iesus Christus est, qui solvit signacula libri, non proprie unius, ut multi putant, Psalmorum David, sed omnium Scripturarum, quae uno scriptae sunt Spiritu Sancto, et propterea unus liber appellantur.“ Scriptores vero humani sunt instrumentum Spiritus Sancti eos moventis.

Verba Ps 44, 2: „Lingua mea calamus scribae velociter scribentis“ sic circumscribit Hieronymus: „Debeo ergo et linguam meam quasi stilum et calamum praeparare, ut per illam in corde et auribus audientium scribat Spiritus Sanctus. Meum enim est quasi organum praebere linguam, illius quasi per organum sonare, quae sua sunt.... Si enim lex per manum mediatoris digito Dei scripta est, et quod destructum est, glorificatum est, quanto magis evangelium [illius Psalmi, quem docet esse dictum de Christo], quod mansurum est, per meam linguam scribetur a Spiritu Sancto.“

110. Quare indubitanter affirmandum est „omnem Sanctam Scripturam non posse sibi esse contrariam, et maxime unum adversum se non discrepare librum, et, ut plus adiciam, eundem eiusdemque libri locum“ . Scripturam mentiri „dicere nefas est“ .

„Quidquid in Vetere legimus Testamento, hoc idem in Evangelio reperimus, et quod in Evangelio fuerit lectitatum, hoc ex Veteris Testamenti auctoritate deducitur; nihil in iis dissonum, nihil diversum est.“ „Sequenda est auctoritas Scripturarum et Dei docentis imperium.“ „Pseudoprophetas eos debemus accipere, qui aliter Scripturarum verba accipiunt, quam Spiritus Sanctus sonat.“ Propterea haeretici „non habent Dei evangelium, quia non habent Spiritum Sanctum, sine quo humanum fit evangelium, quod docetur“ . „Omnis ad Romanos epistula interpretatione indiget et tantis obscuritatibus involuta est, ut ad intellegendam eam Spiritus Sancti indigeamus auxilio, qui per apostolum haec ipsa dictavit“ , videlicet Tertio dictavit (Rom 16, 22).

Ib. 27, 1; M 22, 431. In Eph. 1, 10; M 26, 454.

In Mich. 7, 5—7; M 25, 1222; cf. In Zach. 4, 2 sqq; M 25, 1442.

In Is. 29, 9 sqq; M 24, 332. Epist. 65, 7; M 22, 627.

Ib. 46, 6; M 22, 486 sq. In Nahum 1, 9; M 25, 1238.

Epist. 18, 7; M 22, 366. In Ier. 10, 12 sqq; M 24, 743.

In Ier. 29, 8 9; M 24, 859. In Gal. 1, 11 12; M 26, 322.

Epist. 120, 10; M 22, 997.