De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 106

111. Nihilominus non ita efferenda est operatio Spiritus Sancti, ut quasi inanimum instrumentum fiant scriptores humani, quemadmodum imaginati sunt Montanistae.

„Neque vero, ut Montanus cum insanis feminis somniat, prophetae in ecstasi sunt locuti, ut nescierint, quid loquerentur, et cum alios erudirent, ipsi ignorarent, quid dicerent. . . . Si enim sapientes erant prophetae, quod negare non possumus . . . quomodo sapientes prophetae instar brutorum animantum, quid dicerent, ignorabant? Legimus et in alio apostoli loco: ‚Spiritus prophetarum prophetis subiecti sunt‘ (1 Cor 14, 32), ut in sua habeant potestate, quando taceant, quando loquantur.“ Non tamen prophetae de Messia vaticinantes omnia tam distincte cognoscebant, quam nos nunc post impletionem Christiani. Unde quod Paulus dicit (Eph 3, 5) aliis generationibus hoc mysterium non fuisse notum, hoc ita intellegendum est, „sic, quomodo nunc revelatum est sanctis eius et apostolis, nescisse patriarchas veteres et prophetas; aliud est enim in spiritu ventura cognoscere, aliud ea cernere opere completa“ . Admittit tamen Hieronymus propheticam visionem, in qua sensus ligati sunt et mens sola ad altiorem cognitionem evehitur .

In verbis seligendis, in quantum sensum non mutant, scriptores sacros suo ingenio reliquit Spiritus Sanctus. Ait quidem Hieronymus de illis verbis apostoli: „Gentes esse coheredes et concorporales et comparticipes promissionis“ (Eph 3, 6):

„Scio appositionem coniunctionis eius, per quam dicitur ‚coheredes et concorporales et comparticipes‘, indecoram facere in latino sermone sententiam. Sed quia ita habetur in graeco, et singuli sermones, syllabae, apices, puncta in divinis Scripturis plena sunt sensibus, propterea magis volumus in compositione structuraque verborum quam intellegentia periclitari.“

Haec verba caece tenenti nec sensum consideranti possunt videri eo valere, ut Spiritus Sanctus singulas syllabas, apices, puncta scriptoribus inspiraverit. At sine dubio Hieronymus sibi conscius erat se nescire, quos apices, quae puncta Paulus posuisset, neque unquam conatur ex punctis et apicibus a Paulo positis argumentum vel commentarium facere. Est igitur emphaticus loquendi modus, qui significat sensui verbis expresso esse quam artissime inhaerendum. Reapse in sequentibus nihil aliud nisi sensum illorum trium vocabulorum „coheredes, concorporales, comparticipes“, non vero syllabas, apices, puncta explicat. Ceterum ipse Hieronymus brevi ante clarissime manifestavit suam de hac re sententiam.

Nam in Eph 3, 1 haec scribit: „Puto autem, quod et vitiosa in hoc loco elocutio sit. Pro eo enim, quod debuit dicere: Huius rei gratia ego Paulus, vinctus Iesu Christi pro vobis gentibus, cognovi mysterium, sicut et praescripsi in modico, prout potestis legentes intellegere — ait: Huius rei gratia ego Paulus vinctus, secundum revelationem cognitum factum est mihi my-

In Is. Prol.: M 24, 19 sq.; cf. Prol. in Habac. et Nahum: M 25, 1232 1274.

In Eph. 3, 5; M 26, 479. In Ezech. 11, 24; M 25, 101.

In Eph. 5, 6; M 26, 481.