De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 107

sterium, et reliqua. Si vero quis potest etiam iuxta sermonis et eloquii contextum docere apostolum fuisse perfectum et in artis grammaticae vitia non incurrisse, ille potius auscultandus est. Nos quotiescumque soloecismos aut tale quid annotavimus, non apostolum pulsamus, ut malevoli criminantur, sed magis apostoli assertores sumus, quod Hebraeus ex Hebraeis absque rhetorici nitore sermonis . . . numquam ad fidem Christi totum mundum traducere valuisset, nisi evangelizasset eum non in sapientia verbi, sed in virtute Dei... Iste igitur, qui soloecismos in verbis facit, qui non potest hyperbaton reddere sententiamque concludere, audacter sibi vindicat sapientiam.

Diversitatem locutionis Hieronymus non ex inspiratione Spiritus Sancti, sed ex naturalibus condicionibus scriptorum sacrorum derivat.

„De Isaia sciendum, quod in sermone suo disertus sit, quippe ut vir nobilis et urbanae eloquentiae nec habens quidpiam in eloquio rusticitatis admistum.“ „Ieremias propheta sermone quidem apud Hebraeos Isaia et Osee et quibusdam aliis prophetis videtur esse rusticior, sed sensibus par est, quippe qui eodem spiritu prophetaverit. Porro simplicitas eloquii de loco ei, in quo natus est, accidit. Fuit enim Anasthotites, qui est usque hodie viculus, tribus ab Ierosolymis distans milibus.“ „Ex numero pastorum Amos propheta fuit, imperitus sermone, sed non scientia. Idem enim, qui per omnes prophetas, in eo Spiritus Sanctus loquebatur.“ „Naturale est, ut omnes artifices suae artis loquantur exemplis, et unusquisque, in quo studio trivit aetatem, illius similitudinem proferat.... [Hoc dictum varie illustrat et pergit:] Cur haec dicta sunt? Ut scilicet ostendamus etiam Amos prophetam, qui pastor de pastoribus fuit, et pastor non in locis cultis . . . sed in lata eremi vastitate, in qua versatur leonum feritas et interfectio pecorum, artis suae usum esse sermonibus, ut vocem Domini terribilem atque metuendam, rugitum leonum et fremitum nominaret.“

112. Quia ex inspiratione non fluunt verba, apostoli, sermonis graeci non valde periti, interpretibus utebantur.

Paulus, „cum haberet scientiam Sanctarum Scripturarum et sermonis diversarumque linguarum gratiam possideret . . . divinorum sensuum maiestatem digno non poterat graeci eloquii explicare sermone. Habebat ergo Titum interpretem, sicut et beatus Petrus Marcum, cuius evangelium, Petro narrante et illo scribente, compositum est. Denique et duae epistulae, quae feruntur Petri, stilo inter se et charactere discrepant structuraque verborum. Ex quo intellegimus, pro necessitate rerum, diversis eum usum esse interpretibus.“

Atqui certe non venit Hieronymo in mentem dicere apostolis inspiratas esse res, eorum autem interpretibus verba; verum in quantum verba sensum non afficiunt, sed ad nitorem tantum sermonis pertinent, in tantum ea ad humanam peritiam et industriam refert.

In Eph. 8, 1; M 26, 478.

In Is. Praef.; M 28, 771.

In Ier. Prol.; M 28, 847.

In Amos Prol.; M 25, 990.

In Amos 1, 2; M 25, 993.

Epist. 120, 11; M 22, 1001 sq.; cf. Epist. 121, 10; M 22, 1029 sq.