De inspiratione sacrae scripturae
p. 108
Consequenter monet: „Nec putemus in verbis Scripturarum esse evangelium, sed in sensu; non in superficie, sed in medulla; non in sermonum foliis, sed in radice rationis.“ „Alii syllabas aucupentur et litteras, tu quaere sententias. Dies me deficiet, si omnium, qui ad sensum interpretati sunt, testimonia replicavero. Sufficit in praesenti nominasse Hilarium confessorem, qui homilias in Iob et in Psalmos tractatus plurimos in latinum verterit e graeco, nec assedit litterae dormitanti et putida rusticorum interpretatione se torsit, sed quasi captivos sensus in suam linguam victoris iure transposuit. Nec hoc mirum in ceteris saeculi videlicet aut ecclesiae viris, cum septuaginta interpretes et evangelistae atque apostoli idem in sacris voluminibus fecerint.“ Proponit multa exempla, quorum nonnulla videntur etiam probare apostolos et evangelistas ipsum sensum mutasse et in rebus errasse. „Sed absit hoc de pedissequo Christi [Matthaeo] dicere, cui curae fuit, non verba et syllabas aucupari, sed sententias dogmatum ponere.... Haec replico, non ut evangelistas arguam falsitatis (hoc quippe impiorum est, Celsi, Porphyrii, Iuliani), sed ut reprehensores meos arguam imperitiae, et impetrem ab iis veniam, ut concedant mihi in simplici epistula, quod in Scripturis Sanctis, velint nolint, apostolis concessuri sunt.... Ex quibus perspicuum est apostolos et evangelistas in interpretatione Veterum Scripturarum sensum quaesisse, non verba, nec magnopere de ordine sermonibusque curasse, dum intellectui res pateret.“ Neque tamen hic explicat Hieronymus, quomodo verba tantum, non sensum et res, mutaverint apostoli et evangelistae in liberioribus suis citationibus. Excusat se, partim quod epistulae angustiis coartetur, partim quod velit haec adversariis suis invenienda relinquere. „Differo solutionem et istius quaestiunculae, ut obtrectatores mei quaerant et intellegant non verba in Scripturis consideranda, sed sensus.“ Multa explicantur ex „evangelistarum et apostolorum more vulgato, qui, verborum ordine praetermisso, sensus tantum de Vetere Testamento proferunt in exemplum“ . „Hoc autem in omnibus paene testimoniis, quae de veteribus libris in Novo assumpta sunt Testamento, observare debemus, quod memoriae crediderint evangelistae vel apostoli, et, tantum sensu explicato, saepe ordinem mutaverint, nonnumquam vel detraxerint verba vel addiderint.“
113. Neque a versione LXX neque a conservatione textus sacri omnes defectus abfuisse censet Hieronymus. De nova sua versione latina ex textu hebraico facta ait:
„Periculosum opus certe et obtrectatorum meorum latratibus patens, qui me asserunt in Septuaginta interpretum sugillationem nova pro veteribus cudere.“ Hoc tamen esse falsum, cum solum velit ad primitivum textum magis accommodare novam versionem et ea addere, quae Septuaginta omiserint, „maximeque quae evangelistarum et apostolorum auctoritas promulgavit, in quibus multa de Vetere Testamento legimus, quae in nostris codicibus non habentur, ut est illud: Ex Aegypto vocavi filium meum.... et multa alia, quae proprium τόνταγμα desiderant. Interrogemus ergo eos, uoi
In Gal. 1, 11 12; M 26, 322.
Epist. 57, 6 7 9 10; M 22, 572 sqq. Quomodo solvat ea, quae primo aspectu indissolubilia videntur, vide e. g. Epist. 36, 10 sqq; M 22, 456 sqq. Plura postea videbimus (n. 525 sqq).
In Matth. 27, 9 10; M 26, 205.
In Gal. 3, 8, 9; M 26, 353 sq.