De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 109

haec scripta sint, et cum dicere non potuerint, de libris hebraicis proferamus. . . . Denique ubicumque sacratum aliquid Scriptura testatur de Patre et Filio et Spiritu Sancto, aut aliter interpretati sunt aut omnino tacuerunt, ut et regi [Ptolemaeo] satisfacerent et arcanum fidei non vulgarent. Et nescio quis primus auctor septuaginta cellulas Alexandriae mendacio suo exstruxerit, quibus divisi eadem scriptitarent, cum Aristeas eiusdem Ptolemaei ὑπεραπιστής, et multo post tempore Iosephus, nihil tale rettulerint, sed in una basilica congregatos contulisse scribant, non prophetasse. Aliud est enim vatem, aliud esse interpretem. Ibi Spiritus ventura praedicit, hic eruditio et verborum copia ea, quae intellegit, transfert. . . . Aut aliter de iisdem libris per septuaginta interpretes, aliter per apostolos Spiritus Sanctus testimonia texuit, ut, quod illi tacuerunt, hi scriptum esse mentiti sint? Quid igitur? Damnamus veteres? Minime! Sed post priorum studia in domo Domini, quod possumus, laboramus. Illi interpretati sunt ante adventum Christi, et quod nesciebant, dubiis protulere sententiis. Nos post passionem et resurrectionem eius non tam prophetiam quam historiam scribimus. Aliter enim audita, aliter visa narrantur. Quod melius intellegimus, melius et proferimus.

114. At non obstantibus ingenio et diligentia Hieronymus non potuit omnes difficultates e sacro textu removere. Id ipse imprimis testatur de numeris corruptis. „In rebus obscuris diversas ponimus opiniones, ut non tam scribere, quam loqui tibi coram videamur. Ceterum apostolus interminabiles genealogias et iudaicas fabulas prohibens, de istiusmodi mihi videtur interdicere quaestionibus. Quid enim prodest haerere in littera et vel scriptoris errorem vel annorum seriem calumniari, cum manifestissime scribatur: Littera occidit, spiritus autem vivificat? (2 Cor 3, 6.) Relege omnes et Veteris et Novi Testamenti libros, et tantam annorum reperies dissonantiam, et numerum inter Iudam et Israel, id est, inter regnum utrumque confusum, ut huiusmodi haerere quaestionibus non tam studiosi quam otiosi hominis esse videatur.“ Quod hic Hieronymus indicat, hoc alibi quoque repetit, non omnia, quae in commentariis scribat, sibi imputanda esse, cum multa ex aliorum scriptis excerpserit.

Ad Augustinum scribit: „Asseris reprehensionem apostolicam (Gal 2, 14 sqq) non fuisse dispensatoriam sed veram, et me non debere docere mendacium [officiosum apostolorum], sed universa, quae scripta sunt, ita sonare, ut scripta sunt. Ad quae primum respondeo debuisse prudentiam tuam praefatiunculae commentariorum meorum meminisse, dicentis ex persona mea: . . . Imbecillitatem virium mearum sentiens, Origenis commentarios secutus sum. . . . Praetermitto Didymum [et alios, quos nominat]. E quibus si vel pauca decerperem, fieret aliquid, quod non penitus contemneretur. Itaque ut simpliciter fatear, legi haec omnia, et in mente mea plurima coacervans, accito notario, vel mea vel aliena dictavi, nec ordinis nec verborum, interdum nec sensuum

Praef. in Pentat.; M 28, 147 sqq. Post novam versionem Hieronymus saepe loquitur de „hebraica veritate“. Antea non semel significaverat LXX „plenos Spiritus Sancti“ traduxisse veritatem. E. g. in Praef. in Paral.; M 29, 402.

Epist. 72, 5; M 22, 676.