De inspiratione sacrae scripturae
p. 110
memor. . . Ex quo ostendi me non ex definito id defendere, quod in graecis legerem, sed ea expressisse, quae legeram, ut lectoris arbitrio derelinquerem, utrum probanda essent, an improbanda.
115. Tandem quod expositionem attinet, Hieronymus primum vult statui sensum litteralem et dein ex eo derivari sensum spiritualem. „Post historiae veritatem [apud Isaiam] spiritualiter accipienda sunt omnia.“ Laudat Paulam, quod, „cum amaret historiam et hoc veritatis diceret fundamentum, magis tamen sequebatur intellegentiam spiritualem et hoc culmine aedificationem animae protegebat“ .
Allegoria „aliud praetendit in verbis, aliud significat in sensu. . . Scriptura quoque divina per hanc non modica ex parte contexta est. . . Nos spiritualem, quia omnia iudicet et ipse a nemine diuidicetur, eum virum dicimus, qui universa Scripturarum sacramenta cognoscens sublimiter ea intellegat, et Christum in divinis libris videns nihil in iis iudaicae traditionis admittat“ .
Bene quidem Hieronymus hanc regulam statuit: sensum allegoricum esse ubique admittendum, ubi sensus litteralis sit absurdus, ut in descriptione Ierusalem caelestis, quae habetur in Apocalypsi . Attamen negari nequit eum in allegorizando non raro iustam mensuram excedere, ut, quando docet Abisag (3 Rg 1) non fuisse veram mulierem, sed sapientiam , vel quando quadraginta duas mansiones Israelitarum in deserto allegorice singulas exponit .
116. Ceterum etsi ne Hieronymus quidem suis naevis careat in re exegetica, multum praevalent eius merita, laudibus superiora. Nam cum verissimum sit, quod dicit, neminem „in Scripturis Sanctis sine praevio et monstrante semitam posse ingredi“ , ipse multis saeculis dux fuit et semitam monstravit.
Irridet ipse eos, secundum quos omnis alia ars necessario addiscenda est, „sola Scripturarum ars est, quam sibi omnes passim vindicant. Hanc garrula anus, hanc delirus senex, hanc sophista verbosus, hanc universi praesumunt, lacerant, docent, antequam discant. . . Nec scire dignantur, quid prophetae, quid apostoli senserint, sed ad sensum suum incongrua aptant testimonia“.
Recenset dein singulos Scripturae libros et ostendit, quot et quanta mysteria contineant, a Genesi, in qua „de natura et de initio generis humani“ agitur, usque ad Apocalypsim Ioannis, quae „tot habet sacramenta. Parum dixi pro merito voluminis. Laus omnis inferior est; in verbis singulis multiplices latent intellegentiae. Oro te, frater carissime, inter haec vivere, ista meditari, nihil aliud nosse, nihil quaerere nonne tibi videtur iam hic in terris regni caelestis habita-
Epist. 112, 4; M 22, 917 sq. Idem dicit Contra Ruf. 1, 16; M 23, 409 sq.
In Is. Prol.; M 24, 20; cf. in Is. 1, 5, Prol.; M 24, 153 sq.
Epist. 108, 26; M 22, 902. In Gal. 4, 24; M 26, 389 sq.
Epist. 46, 7; M 22, 487. Ib. 52, 2 sqq; M 22, 527 sqq.
Ib. 78; M 22, 698 sqq. Ib. 53, 6; M 22, 544.