De inspiratione sacrae scripturae
p. 111
culum? . . . [Sed oratio adiungenda; nam] petenti datur, pulsanti aperitur, quaerens invenit. Discamus in terris, quorum nobis scientia perseveret in caelis . Oratio autem ideo est necessaria, quia, „nisi aperta fuerint universa, quae scripta sunt, ab eo, qui habet clavem David, qui aperit et nemo claudit, claudit et nemo aperit, nullo alio reserante pandentur“. Ideo Iudaei Scripturam non intellegunt, quia a Christo discere nolebant .
117. Alius insignis doctor ecclesiae, Hieronymo coaevus, est S. Augustinus, qui, etsi in interpretanda Scriptura illi par non est, tamen propter singularem plane auctoritatem, qua fruitur in doctrina dogmatica, prae ceteris audiendus est in quaestione de inspiratione biblica. Iam testimonia eius et multa et praeclara sunt.
Libri Scripturae sunt litterae a Deo scriptae et ad nos missae.
„De illa civitate, unde peregrinamur, litterae nobis venerunt; ipsae sunt Scripturae, quae nos hortantur, ut bene vivamus.“ „Peregrinamur enim, suspiramus, gemimus. Venerunt ad nos litterae de patria nostra, ipsas vobis recitamus.“ „Qui prophetas ante descensionem suam praemisit, ipse et apostolos post ascensionem suam misit. Omnibus autem discipulis suis per hominem, quem assumpsit, tamquam membris sui corporis caput est. Itaque cum illi scripserunt, quae ille ostendit et dixit, nequaquam dicendum est, quod ipse non scripserit, quandoquidem membra eius id operata sunt, quod dictante capite cognoverunt. Quidquid enim ille de suis factis et dictis nos legere voluit, hoc scribendum illis tamquam suis manibus imperavit. Hoc unitatis consortium et in divinis officiis concordium membrorum sub uno capite ministerium quisquis intellexerit, non aliter accipiet, quod narrantibus discipulis Christi in evangelio legerit, quam si ipsam manum Domini, quam in proprio corpore gestabat, scribentem conspexerit.“
Itaque Scripturam Sacram, etsi ab hominibus scripta est, tamen Deus ipse condidit. „Deus prius per prophetas, dein per se ipsum, postea per apostolos, quantum satis esse iudicavit, locutus, etiam Scripturam condidit, quae canonica nominatur, altissimae auctoritatis.“ „Legite Scripturas; ideo voluit Deus, ut scriberentur, ut nos consolaremur.“ „Audiamus ergo, quid Spiritus Sanctus per os prophetae sancti dicat in isto sermone Psalmi.“ „O Domine, nonne ista Scriptura tua vera est, quoniam tu verax et veritas edidisti eam?“
Ib. 53, 7 sqq.; M 22, 544 sqq. Quaestio de canone Hieronymi est intricatior, quam quae hic commode tractari possit. Quare vide, si placet, Cornely, Introd. I 112 sqq. Epist. 58, 9; M 22, 585. In Is. 39, 9 sqq.; M 24, 331 sqq.
In Ps. 90, sermo 2, 1; M 37, 1159. In Ps. 149, 5; M 37, 1952.
De consensu evangelistarum 1, 35, 54; M 34, 1070.
De civitate Dei 11, 3; M 41, 318. In Ps. 33, 13, sermo 2, 17; M 36, 317.
In Ps. 33, sermo 2, 1; M 36, 307.
Confessiones 13, 29; M 32, 864. Quia inspiratio revocatur ad prophetiam et ad „visionem“, breviter indicemus, quid Augustinus de utraque dicat. De prophetia