De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 112

118. Ergo quidquid „divinarum Scripturarum, earum scilicet, quae canonicae in ecclesia nominantur, perspicua firmatur auctoritate, sine ulla dubitatione credendum est. Aliis vero testibus vel testimoniis, quibus aliquid credendum esse persuadetur, tibi credere vel non credere liceat, quantum ea momenti ad faciendam fidem vel habere vel non habere perpenderis“.

„Solis iis Scripturarum libris, qui canonici appellantur, didici hunc timorem honoremque deferre, ut nullum auctorem eorum in scribendo aliquid errasse firmissime credam. Ac si aliquid in iis offendero litteris, quod videatur contrarium veritati, nihil aliud quam mendosum esse codicem, vel interpretem non assecutum esse, quod dictum est, vel me minime intellexisse non ambigam. Alios autem ita lego, ut, quantalibet sanctitate doctrinaque praepolleant, non ideo verum putem, quia ipsi ita senserunt, sed quia mihi per illos auctores canonicos vel probabili ratione, quod a vero non abhorreat, persuadere potuerunt.“ „Mihi videtur exitiosissime credi aliquod in Scripturis Sanctis haberi mendacium, id est, eos homines, per quos nobis illa Scriptura ministrata est atque conscripta, aliquid in libris suis fuisse mentitos. Alia

ait: Spiritus Sanctus „afficit non omnes eodem modo, sed alios per informationem spiritus eorundem hominum, ubi rerum demonstrantur imagines, alios per fructum mentis ad intellegentiam, alios utraque inspiratione, alios etiam nescientes. Sed per informationem spiritus duobus modis: aut per somnium, sicut non solum plerique sancti, sed et Pharao et Nabuchodonosor rex vidit, quod nemo eorum intellegere valebat, sed tamen videre uterque potuerat (Gen 41; Dan 2), aut per demonstrationem in ecstasi . . . sicut demonstratum est Petro illud vas submissum de caelo (Act 10, 11); nam et ipse, quid illa demonstratio figuraret, postea cognovit. Per fructum autem mentis ad intellegentiam uno modo, cum haec ipsa, quae demonstrantur imaginibus, quid significent et quo pertineant, revelatur; quae certior prophetia est; nam magis ipsam vocat apostolus prophetiam (1 Cor 13, 2), sicut loseph meruit intellegere, quod Pharao nonnisi videre, et Daniel exponit regi, quod ille cernit et nescit. Cum vero ita mens afficitur, ut non rerum imagines coniecturali examinatione intellegat, sed res ipsas intueatur, sicut intellegitur sapientia et iustitia omnique incommutabilis et divina species, ad prophetiam, de qua nunc agimus, non pertinet. Utroque autem munere prophetiae donantur hi, qui et rerum imagines in spiritu vident et, quid valeant, simul intellegunt. . . . Nescientes autem afficit Spiritus, sicut Caiphas prophetavit (Io 11, 49 sq.). . . . Hoc autem verbo: „Et insiluit in eum Spiritus“ (1 Reg 10, 10) tamquam ex abdito divinitatis secreto repentinus significatur afflatus“. Tales autem non sunt veri prophetae, sicut neque asina Balaam vere humanam loquelam habuit (De div. quaest. ad Simpl. 2, 1 sq.; M 40, 129 sq.).

Similiter loquitur de „visione“, quae idem est ac prophetia: „Multa genera visionis in Scripturis Sanctis inveniuntur. Unum secundum oculos corporis, sicut vidit Adam tres viros sub ilice Mambre (Gen. 18, 1). . . . Alterum, secundum quod imaginamur ea, quae per corpus sentimus . . . sicut Petrus vidit discum illum submitti e caelo cum variis animalibus (Act 11, 5 6). . . . Tertium autem genus visionis est secundum mentis intuitum, quo intellecta conspiciuntur veritas atque sapientia; sine quo genere illa duo, quae prius posui, vel infructuosa sunt vel etiam in errorem mittunt. . . . Non est autem propheta Dei veri et summi, qui oblata divinitus visa vel solo corpore vel etiam illa parte spiritus videt, qua corporum capiuntur imagines, et mente non videt“ (Contra Adimantum 28, 2; M 42, 171 sq.). Plura de ecstasi et visione prophetica vide De Genesi ad lit. 12, 1 sq.; M 34, 453 sq.

Epist. 147, 4; M 33, 598. Ib. 82, 3; M 33, 277.